Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

171.


in libertatem Leontinis, totus sese in Mamercum conuertit: qui contractis vndiq́ue copijs, in agro qui inter Teriam & Symaethum fluuios medius est, cum Timoleonte dubio aliquandiu Marte congressus, funditur tandem fugaturq́;. CAesorum numerus tria millia Poenorum, qui

à Giscone missi fuerant, referebantur. Mamercus itaque à suis desertus in Italiam, vt Lucanos in Timoleontem concitaret, traijcit. Ceterùm Catanenses interea postquam se Timoleonti dedidissent, ab eodem libertati restituti sunt, Mamercus nec à Lucanis receptus atque alijs vndique auxilijs nudatis, rebus deploratis ad Hipponem, qui Messana à Poenis occupata Carthaginiẽsis ibidem praesidij pręfectus erat, supplex profugit.

Verùm timoleon expugnata Messana, Mamercum in potestatem redactum, & Syracusani populi iudicio condemnatum capitis supplicio affecit. A nonnullis memoriae proditum est, etiam ante haec tempora Catanenses à Syracusanis grauiter pressos Atheniensium auxilia petijsse & impetrasse, atque ijs initijs, graue illud & mutuis cladibus diu anceps bellum, quod inter se Syracusani & Athenienses gesserunt, ab ijsdem commotum fuisse. Postea tamen siue quòd eos iam taedium belli ceperat, Siue quod tantae Syracusanorum vires terrori essent, pacẽ cum Syracusanis fecisse. Ceterùm quum paullò post à Syracusanis violata pace, iterum lacesserentur, Legatos denuò Athenas miserunt, qui sordidati,

capillo barbaq́ue promissis atque omnisqualoris habitu deformati, populum supplices ad commiserationem mouentes, impetrarũt vt maxima decerneretur classis; & tres simul duces Nicias, Alcibiades & Lamachus, crearentur: qui vti in Syracusarũ historia prosequuti sumus, à Gylippo partim superati, partim caesi per biennium cupidius quàm felicius bellum gesserunt. Auctores habeo, qui Catanenses à Dionysio seniore per Arcesilai vrbis praefecti proditionem intempesta nocte intra moenia admisso, magna clade vexatos; ciues in potestatẽ redactos; captiuosq́ue Syracusis sub hasta venditos prodant. Catanensibus autem vt supra retulimus, à Timoleonte libertate donatis, otium fuit: donec

Agathoclis iniurijs & seuitia lacessiti, ad Poenorum societatem cum ceteris Siciliae vrbibus transirent: mox & Mamertinorum qui Messanam occupauerãt, excursionibus vexati, ab Hierone secundo armis protecti, sese eius potestati permiserunt. Ceterùm quum à M. Valerio Laeuino Consule ex decem Legatorum sententia, ea quoq; Siciliae pars quà regnum

Hieronis fuerat in prouinciae formam redigeretur, obseruo Catanam quoque inter foederatas ciuitates ea lege receptam, vt ager ipsorum decumanus & vectigalis esset. argumento est, quòd Q. CAecilio Metello. T. Quinctio Flaminino Coss. quum A Etna vltra solitum flammas & fauillas eructans, tanta copia cinereum profluuium effudisset vt Catanae 
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer