Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

170.


à Xutho A Eolifilio, qui huic regioni dominabatur dictam fuisse obseruo. Catanam verò ad ea litora, quibus Naxus petebatur, portum aliquando habuisse insignem. Sed postea A Etnae profluuio cineribus, pumicibus vastissimisq́ue saxis obstructum à scriptoribus proditum memoriae

est. Triain vrbe Theatra fuére; fuit & Sacrarium Cereris in qro Deae signum perantiquum in intimis penetralibus erat: ad quod viris aditus non patebat; sacraq́ue per mulieres ac virgines conficiebantur. Adhaec Gymnasium honestissimarum acliberalium artium & disciplinarum; quod Marcellus Syracusis captis erexerat. Thermae quoque in eadem erant columnis & epistylijs marmoreis ornatissimae. Horologij

vsum, primo bello Punico M. Valerium Messallam ex Catana Romam induxisse proditũ est. Catanae os antiquitas ab equestri militia cõmẽdat; item & ab eruditione, ab opibus, & omniũ rerum copia. Summus apud eos magistratus fuit, quẽ Proagorum vocabãt, celebrantur & duo fratres germani Catanẽles ob insigné in parẽtes pietatẽ Anapias & Amphinomus. nã quum A Etna flãmis lõgè lateq́; grassaretur; alter patrem, iste matrẽ quos senium retardabat, humeris exceptos per medios ignes, cedẽtibus etiã tam piofacto flãmis extulerunt grata ad posteritatem ea officij memoria fuit: loca namq; piorũ campũ vocarũt: & fratribus defunctis solénes ludos, quos magna põpa maximoq́; totius Siciliae

cóuentu quotãnis deinceps celebrarent dedicauerunt. Ceterùm Catanaei quamuis societatẽ contra Athenienses cum Syracusanis coijssent:

quorundam tamen calliditate persuasi, Alcibiadem, Niciam & Lamachum Graecorũ duces excluso exercitu in vrbem admiserant: quumq́ue Alcibiades pro concione omnium oculos & animos in se conuertisser, milites perfractis prostratisq́ue per vim portis in vrbem irrumpẽtes, Catanenses ad deditionem & societatem cogunt. Catanam inde Athenienses belli sedcm, nauiumq́ue stationem & commeatuum horreum actutum perfugium habuerunt. Hinc ager Catanensis frequẽti Syracusanorum populatione vexabatur: donec Nicias & Demosthenes

Atheniẽsium duces à Gylippo Lacedemonio ad Lepada collem profligati, Catana prohiberentur; nec multo post Catanaei cum Syracusanis pacem facerent. Tandem quum Timoleon Syracusanorum libertatẽ contra Dionysiũ propugnaret, Mamercus Catanae Tyrannus, vir opibus & rerum peritia clarus, cum Timoleonte ad Dionysium opprimẽdum foedus percussit, & stipendium militibus suis accepit. Ceterùm simulatq́ue repentina maximaq́ue Timoleontis incrementa, suae quoque dominationi exitiosa metuere caepit, violata pace Syracusana ad Icetam Leontinorum tyrannum & Poenorum duces defecit: quae perfidia non diu inulta remansit. Timoleon namque interfecto Iceta & restitutis
I 2

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer