Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

169.


auersa autem Hieronis victoriam (ter enim vicit semel quadrigis, bis

celete) exprimere. Catanensibus Hiero Chromium, quem ob singularem modestiam, probitatem ac fortitudinem diligebat praefecerat; qui & ipse in Pythijs victor, vt patria AEtnaeus proclamatus est, Catanenses autem quos Hiero patrijs sedibus expulerat, in Leontinorum rempublicam adscripsit. Fato deinde in hac vrbe functus, funere non minorià ciuibus elatus est, atq; si vrbis ipsius conditor fuisset. Morte eius cuulgata, Catanenses quos in Leontinorum ciuitatem transscripserat, patriae amissae desiderio Aestuantes, arma sumunt, nouos colonos eijciunt; tyranni tumulum euertunt, pristinumq́; vrbi suae Catanae nomen

restituunt. Coloni Catana expulsi, incertis aliquamdiu sedibus

vagati, Inuessamtandem ad AEtnae montis radicem duodecim à Catana. M.P. condiderunt, AEtnamq́ue & hanc veluti Hieronem eius conditorem asserentes, appellarunt. Ipsius verò Catanae vrbis situs

ita sese habebat; vt Amenas fluuius, pleno in eam alueo illaberetur, qui ex radicibus AEtnae montis, occulto tamen nec hactenus satis peruestigato fonte profluit. Hic amnis obturatis fontium venis, totus aliquando per aliquot annos euanescit: rursusq́ue subitò nonnunquam & alterno postquam se condiderat anno, Aestu erumpens, ex crasso ac graui aëre pestilitatem vrbi aspirat: aut agrorum plana inducta sterilitate inundat.

Ager namq́; Catanensis amplissimam habebat planiciem, eamq́; frum enti feracissimam, quae si quando Amenae exundationibus stagnaret, totae propemodum Siciliae famem minabatur. Colles verò agri Catanensis, igneo ex AEtna profluuio, & cinere quem subinde euomit respersi,

vini & segetum prouentu veluti laetamine stercorati, luxuriabant. Via autem Leõtina octo M.P. à Catana, Terias fluuius in mare sese exonerat, pisciumq́; copia & salubritate commendatur. vltra Teriam quatuor

M.P.Symethus amnis in agro Leontino celebris est. ad eius namq́; fontes vti Poëtae produnt, Iupiter Thaliam nympham compressit: quae

ex eodem gemellos peperit Palicos dictos: quorũ numina Siculi regiae

religiosè colebant, ac per oracula consulebant. Refertur res mira auditu & vix fidem a pud posteritatem inuentura, nisi auctoritate Aristotelis consirmata esset: quod si quando lis aliqua sacramento dirimenda esset, is qui ad concepta verbaiuraturus erat, eadem verba in tabulis à se conscripta & obsignata, in fontem Palicis sacrum immittebat; quae si iustum foret quod iuraturus esset, fluitabant; sin dolus subesset statim mergebantur, atq; is qui peieraturus erat flammis quae è fonte prorumpebant correptus, in cinerem soluebatur. alij hanc historiam paullò aliter,

sed ferè ad similem euentum prodiderunt. Ab ostio Symethi fluminis oram littoralem quae ad Leontinos vsq; pertinebat, Xuthiam olim 
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer