Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

167.


triennium expugnatis, quum regnum Hieronis à Laeuino Consule ex decem Legatorum sententia & consilio in prouinciae formam redigeretur; ipsi quoque Leontini, vt nihil vnquam bene de Po.Ro. meriti vectigales facti; agerq́ue ipsorum in praecipuũ certissimumq́ue plebi Romanae annonae subsidium decumanus iudicatus est. Vrbis verò nomen nonnulli à populi frequentia deducunt:id enim paulisper deflexum ἐκ τοῦ λέως καὶ τέινειν & conflatum vocabulum sonare videtur. Ipsa tamen Leontinorum numismata, in quibus plerumque tum leones tum leonum rictus videre est, (incertum qua de causa illud ab Herculis de quibus diximus insignibus repetamus) & genuina Graecanicae deflexionis

ratio à leone vocabuli originem traxisse testantur. Quod ad Leontij vrbis in superficie totius terrae globosa situm pertinet, is XXXIX. tempo ribus ab insulis fortunatis; XXXVII s.ab Aequinoctiali difinitus est.

168.
KATANAIΩN.
CATANA
Chalcidensium è Naxo Colonia.


    CATANA Chalcidensium è Naxo profectorum vrbs Leontinorum agris vicina erat; quae ea qua Euronotum respiciebat plaga mari Ionio obuersa, ceteris verò ad radices AEtnaemontis, cui subiecta

erat, extenditur. Chalcidensium namque pars altera nono postquã Naxum condiderant anno, sedes suas, quòd paludum ac fluminum ex AEtna erumpentium eluuionibus, aër grauis & pestilens moueretur, deserere coacta, hunc sibi locum eodem ferè tempore quo reliqua pars in Leontinos (vt meminimus) profecta erat, delegerunt; coloniamq́; duce Euagrio deduxerunt. Variant tamen auctores; sunt enim qui Catano duce deductam, & ab hoc vrbem Catanã dictam malint.alij verò Theoclem

ducem ac auctorem coloniae produnt. Hiero senior Syracusanorum tyrannus Catana vrbe expugnata, expulsisq́ue ciuibus, colonorum decem millia partim ex Megarensibus & Gelensibus, partim

ex Syracusanis, cõscripta, distributo viritim agro ad hanc vrbem incolendam deduxerat; Doricisq́ue & Laconicis legibus & institutis exornauerat: & vt veluti nouae vrbis conditor haberetur, abrogato Catanae

nomine, AEtnam eam deinceps appellari voluit: idq́ue tanto studio, vt se quoque ciuem AEtneum dici & salutari, imo & in Olympicis victor non Syracusanum se aut Gelensem, quanquam ex Gela oriundus esset, ceterùm noua ambitione AEtnaeum etiam per praeconem pronunciari iusserit. Quumq́ue idem Hiero originem suam à Lindijs Rhodi populis repeteret, ipsiq́; Rhodo caput solis radijs cinctum pro insigni fuerit, verosimile est, hinc & Catanensium nummos parte aduersa solis caput, 

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer