Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

166.


Syracusanis ad Pyrrhi Epirotarum regis fidem & societatem trãsierunt: Pyrrho autem infectis rebus è Sicilia ad sociorum defensionem contra Romanos in Italiam reuerso, foedus cum Syracusanis & amicitiam sanxerunt: mox bello Punico primo (quod Romanos & Poenos varijs cladibus per annos viginti quattuor exercuerat) postquam Poeni pacem cũ Po. Ro. fecissent, hoc quoque legibus pacis adscriptũ fuit; ne Poeni posthac Hieroni regisocio Po. Ro. aut socijs eius, inter quos Leontini censebantur, bellum, iniuriam aut vim inferrent. Felicia itaq; Leontinorum respublica sub Hieronis auspicijs ad prosperitatem incrementa acceperat, donec Hieronymus Hieronis filius Syracusanorum Rex, qui

neglectis Romanis ac prauis adulatorum consilijs corruptus rem Syracusanam ad Poenos transferre studebat, in Leontinos cum quindecim peditum millibus & mille equitibus profectus, dum in arcem contenderet à coniuratis oppressus cõfoderetur. A cuius caede quum tam apud Leontinos quàm Syracusanos tumultuaretur, Marcellus consul vt eum motum opprimeret, dum per Leõtinorum agros Syracusas petit, Leontini praesidium à Syracusanis petierunt. Syracusani itaque, non tam in Leontinorum subsidium, quàm vtvrbem suam à factiosa & irrequieta militum turba exonerarent, Hippocratem cum quattuortrãsfugarum, totidemq́; mercenariorum millibus Leontinis misére, quae res primùm

grata Leõtinis inde nisi Marcelli iustitia saluti fuisset, ipsis exitiosa fuisset. Hippocrates enim nouarum rerum cupidus, quum primùm Leontinum ingressus esset, finibus eorũ qui cum Po. Ro. foedus autamicitiam coierant per excursiones vastatis, praesidium insuper ad agros sociorum tuendos à Romanis impositum trucidat. Hinc Marcellus per Legatos cum Syracusanis egit, vt Hippocratẽ amicitiae Romanae violatorem & pacis turbatorem Sicilia abire iuberent. Hippocrates interea Leontinos vanis promissis implet, atque ad defectionem impellit: Marcello verò responsum à Syracusanis per Legatos; quia neque Leontini neq; Hippocrates amplius in ipsorum potestate essent, ipse de ijsdem

statueret: atque armis eos ad imperium cogeret: sese & militem & reliquas copias in eam condicionem offerre, vt postquam Leontini armis ad imperata redacti essent, Syracusanorum vti antea fuerant, clientes essent

Placuit Marcello condicio euocatoq́; collega Ap. Claudio Leontinũ obsidione cingit: inde vrbem summa vi à duabus simul partibus adortus, eandem magno militum ardore vsus, vti commilitonum iniuriam & caedem vlciscerentur, primo impetu capit. Ceterùm in capta vrbe grassari vetuit, nec quenquam ciuium violari permisit: transfugas tamen si quos nancisci potuit, virgis caesos, in crúcem egit: eiectoq́ue Hippocrate praesidium Romanum Leontinis imposuit. Inde Syracusis intra. 

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer