Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

165.


communibus opibus & copijs Tyrãnum expellerent: subsidia verò que à Corinthijs duce Timoleonte Syracusanis decreta erant; vt non necessaria, vtpote Syracusanis iam à suis vti videri volebat, in libertatem assertis,

ne mitterẽtur per litteras petijt. Mox opportunitate oblata vsurus Syracusas obsidet: verùm à commeatu destitutus, obsidionem soluere coactus est. Dionysiani Icetae agmen dum progreditur à tergo lacessere & insultare; ipse verò conuersis ordinibus Dionysianos profligare, & fugientium vestigia vrgere:victoriaq́; potitus, Acradina, Neapoli & Tyche tribus Syracusarum partibus prospero successu occupatis, Dionysiũ in arcem fugatum terra mariq́ue obsidere aggreditur. Ceterum Timoleon

haud multò post cum auxilijs superueniens, Icetam ex vrbe eiecit; ipsum verò Dionysium in exsilium ire coëgit. Icetes fatum Timoleontis quod Tyrannis exitiosum videbat; veritus, fuga Leõtinum petijt, & vrbis sese moenibus inclusit. Timoleon autem huius quoq; dominationem frangere cupiens,iusto cum exercitu in Leontinos mouet: ceterum quòd ea vrbs valido & copioso praesidio instructa, moenibus insuper ac propugnaculis munitissimis defenderetur, obsidionem soluere coactus, vt totis se viribus contra Poenos, qui iam Siciliam populabundi inuaserant conuerteret, pacem cum Iceta facit. Mox simulatque Poenorum copias vnà cum ipsis ducibus ad Crinisium amnem strauisset,

Icetes & Mamercus Catanensium tyrannus, violato quod cum Timoleonte inierant foedere, sibi rebusq́ue suis à Timoleonte metuẽtes, à Carthaginiensibus, vti nouum in Siciliam exercitum mitterent, oblata societate obtinuerunt. Eam vlturus perfidiam Timoleon, in Icetam iam tunc in Calabria igne ferroq́ue grassantem mouit; praelioq́ue congredi ausum ad Damiram flumen superat; fugaelapsum & Leontinum repetentem persequitur; vrbeq́; expugnata, viuum vnà cum Eupolemo filio captum ex populi iudicio, capitis supplicio afficit; cadauer tamen sepulturae permittit. Vxorem verò ac filias Icetae eo quòd ipse Aretam Dionis vxorem sororemq́ue eius Aristomachen, ac filium infantem in mare

demerserat, Syracusanorum iudicio & potestati, vt in ealdẽsimile acerbitatis exemplum statueretur, subiecit: atque eo ferè modo Leontini quoque Timoleontis opera à Tyrãnide liberati. Ceterum varijs deinde cladibus & grauissimis iniurijs ab Agathocle vexati fuêre. Is enim vnà cum Murgantinis apud quos exsulabat, vrbem ex improuiso adortus eam diripuit; quo dolore Leontini irritati paullopost ab eodem aduersis casibus fracto ad Amilcarem Poenorum ducem defecerũt: missis interim & Xenodico Agrigẽtinorum duci auxilijs, quibus adiutus eorũ qui sub Agathocle magna cum licentia meruerant rapiendi praedandiq; libidinẽ coerceret. Agathocle defuncto, & ipsi à Poenis lacessiti, vnà cum
H 3

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer