Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

164.


Tyranno bello victi, arma deponere coacti sunt: exarmatos, ne deinceps res nouas molirentur, conuiuijs, commessationibus, vinoq́ue eneruauit. Bacchi autem studio sus fuisse, ipsorũ nummi testantur; quibus Bacchũ

χισσοκόμην siue hedericomam; ipsamq́ue Bacchi coronam hederaccam exprimunt. Quumq́ue à Syracusanorum potentia terra mariq́; opprimerentur, Atheniensium vt cognatorum & gentilium (Chalcidẽses namque Athenarum coloni ad quos Leontini genus suum vt diximus

referebant) opem & auxilia per Gorgiam ciuium suorum praecipuum eundemq́ue oratorem nobilissimum implorarunt. Is facundia & dicẽdi peritia adiutus apud populares Atheniensium, foedus & societatem

auxiliumq́ue suis impetrauit. Nec prius huic bello finis impositus,quã Siculi mutuis Atheniensium & Syracusanarum partium cladibus fessi; ipsiq́ue Leontini Atheniensium armis nequidquam protecti, Hermocratis

Syracusani oratione,qua pacis commoda, belli detrimenta, & clades cladibus accumulatas ostendebat persuasi, pacem ijs legibus cũ Syracusanis paciscuntur; vt Leontinis ciuitate donatis, ipsum Leontinum municipium Syracusanum esset. Ceterum quum Leontini temporis progressu affluente vndique multitudine, plures quàm conuenerat in ciuitatem suam adscripsissent, & plebs agros viritim distribuẽdos armis & tumultibus contenderet; optimates vti eum motum sedarent, Syracusanos

in auxilium vocant, & plebem vrbe atque agris eijciunt:qua incertis passim sedibus vagante; optimates Syracusanorum sese clientes profelsi, domibus solo Aequatis, & desertis, Syracusas veluti ciues habitatum concessére. Atqui huius facti breui ipsos poenituit:relictaq́ue Syracusarum

vrbe, locum quẽdam Leontinae vrbis Phocea dictum capiunt: deinde Bricinniã arcem agri Leontini munitissimã occupant : quumq́; plurimi è plebe extorres lese adiunxissent, facilè setutabantur,& vim ar maq́ue illata propulsabant. Athenienses interea qui nondum Siciliae in potestatem redigendē cogitationem ac spem deposuerant,hac opportunitate vsuri, Phaeacem legatum cum aliquot nauibus mittũt, qui Leontinos

ablatis auxilijs ad arma contra Syracusanos sumenda excitaret. sed ea Legatio frustra fuit; Leontinis pacem se cum Syracusanis constanter seruare velle respondentibus. Coaluit itaq́ue ipsorum iterum in otio respublica: donec sub Dionysij Tyrannide Syracusanorum optimates

seruitutis impatientes, ad Icetam qui Syracusis oriundus Leontinos paulloante dominatione sua occupauerat dilapsi, eidem persuaderent, vt pro Libertate patriae vnà cum ipsis arma contra Tyrannum caperet Icetas vt erat dominandi cupidus; Syracusarum quoque dominationem eiecto Dionysio se inuasurum cõfidens, quò cupiditati suae subsidium aliquod arcanum quaereret, clam societatem cum Poenis coit; vt 
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer