Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

161.


Floruit aliquamdiu sub his legibus res Syracusana, interim tamen Verris Praetoris furtis & rapinis per triennium ferè vexata, sicuti & à Pergamenione archipirata, qui profligata classe Romana portum Syracusarum occupauerat, ad tempus affecta. Ceterùm Pergamenione à Praetore Metello terra mariq́ue profligato, iterùm recreata est, donec Siculo tandem bello inter Sex. Pompeium & CAesarem Octauianum, anno ab vrbe condita DCCXVI. deformaretur. CAesar tamen victo fugatoq́ue Põpeio, eam vrbis partem quae insula vocabatur, missis eò colonis instaurari & frequentari iussit, ceteras vrbis partes vt laxiores & vastiores ob

colonorum infrequentiã neglexit. Obseruo apud idoneos auctores

Polidem Argiuum Syracusiorum regem fuisse, ceterùm quo tempore regnauerit non produnt, neque nos verisimilem coniecturam adferre potuimus, addunt ab eo vitem Neam quae & Byblina vocabatur ex Italia Syracusas translatam, vinumq́ue quod ex eadem exprimebatur, fuisse laudatissimum, Poliumq́ue à Polide vocatum, atque idem Byblinum fuisse dictum. Nomen vrbi suisse factum Syracusis, quod sponte sua ad eandem eo loci condendam protracti fuerint; id enim Graecum vocabulum fonat, alijs à Syraca lacu, qui apud eam vrbem esset Syracusis nomen inditũ magis verisimile videtur. Eiusdem vrbis tantas fuisse opes traditur, vt Prouerbio per comparationem, de opulẽtis diceretur, ne decimum

quidẽ Syracusanorũ possidere: nec min us voluptatũ ac deliciarum nomine olim celebrata est. Syracusarũ longitudinẽ siue ab Insulis fortunatis distantiã produnt XXXIX s. temporũ; latitudine verò, siue ab Aequatore, spatio XXXVII tem porum, & quadrantis abesse.

162.
ΛEΟNTINΩN.
LEONTINVM
Chalcidensium Colonia.


   LEONTINI vrbis originem, vt omnium totius siciliae antiquissimae, auctores à Laestrigonibus vsque repetunt: ijsdemq́ue

vel Aetate, vel armis vicinorum consumtis, vrbem à Siculis cultam & deinceps

frequentatam scribunt. Herculem quoque quum deuicto Eryce per Leontinorum agrum iter faceret, à Siculis tunc eam incolẽtibus comiter & benignè exceptum ac hospitaliter cultum, atque hinc discedentem ipsis sui monumenta & insignia reliquisse tradunt. Ceterùm quincto, postquam Syracusae à Corinthijs conditae sunt anno, siue vt

alij septimo, Chalcidenses è N axo, quam Graecarum in Sicilia vrbium primam paludoso & coenoso in agro condiderant, ob aëris in clemẽtiam sedes mutare cocti, duce Theocle expulsis Siculis Leontinum occuparunt. Naxij aram templumq́ue Apollini Archagetae in Naxo condiderant: 
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer