Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

160.


Syracusani in Senatum introducantur. Venit itaq; paullò post circumfusus Syracusanorum multitudine Laeuinus. Patres antequam legati audirentur, decernunt, vt alteri Consulum bellum cum Annibale prouincia esset; alter classem Siciliamq́ue obtineret. Consulibus prouincias sortitis, Sicilia & classis Marcello; Italia cum bello aduersus Annibalem Laeuino obuenit; quae sors, velut iterum captis Syracusis, ita legatos exanimauit, vt sordidati circumeuntes magna comploratione fletuq́ue affirmarent, se non modò patriam quisque suam, sed totam Siciliam relicturos, si eò iterum cum imperio Marcellus redijsset. Marcellus verò vt liberam Syracusanis in Senatu de se querelam permitteret, prouinciã

cum Laeuino collega permutauit. Postquam autem Legati, multa cum ad inuidiam Consulis, tum ad miserationem Syracusanorum dixissent, Senatus decreuit, vt quae Marcellus in Sicilia tam bellum gerens, quàm postea victor egisset, ea rata habéda esse; in reliquũ rem Syracusanã Senatui curae fore, mandaturosq́; Cõsuli Laeuino, quoad sine Reipublicae detrimẽto fieri posset, fortunis Syracusanorũ consuleret. Legati recitato S.C.ad genua Marcelli Cõsulis prouoluti obsecrabãt, vt quae ipsi deplorandae ac leuãdae miseriae caussa dixissent, eis cõdonaret, vtq́; se & vrbem Syracusas in fidem ac clientelam acciperet. Consul Syracusanos clemẽter appellatos, non solum venia donauit, sed & bono animo deinceps esse



iussos dimisit, Ab eo tempore Syracusanià Marcellorũ gente in clientelam accepti, comiterq́& benignè sem per habiti, & in omnibus summo studio adiuti; Marcellea diem festum in honorem patronorum instituerunt. Laeuinus autem Cõsul magna iam anni parte circumita, postquam veteribus nouisq́ue socijs exspectatus in Siciliam venisset, quod primum ac potissimum omnium iudicabat, belli reliquias sustulit; Poenisq́ue prorsus ex Insula eiectis, debellauit. Inde rem Syracusanam

adhuc inconditam, noua pace composuit; regnumq́ue Syracusanum

quod antea Hieronis fuerat, in prouinciae formam redegit, statuitq́ue vt conuentus totius Italiae Syracusis, & Quaestor vnus quotannis esset; adhaec vt ea quae Hieronis regia hactenus fuerat, Pretoria in posterũ domus foret: vtq́ue vnus Praetor ambas prouincias, veterem quae Carthaginiensium, & nouam Syracusas, quotannis sortiretur. Prouinciaq́ue constituta, ex decem legatorum sententia, quum Siciliam Aequè paci opportunum quàm bellis fidissimum firm issimumq́ue annonae subsidiũ iudicaretur; placuit omni cura Siculos tueri, & retinere: vt eodem iure essent, quo antea fuissent; eadem conditione Po.Ro. parerent, qua suis paruissent, praeterea vt omnis ager Siciliae ciuitatum decumanus esset; in decumis vendundis nectempus, nec locum commutarent: sed vt eodem anni tem pore, eodem loco quo prius, denique vt lege Hieronica venderent.
H


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer