Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

158.


& sexaginta annos capta Carthagine repertum fuerit: adhaec Marcelli victoris animum nullo grauiore cruciatu, quàm Archimedis casu perculsum fuisse Liuius prodit; hocenim singulari edicto ante oppugnationem cauerat, ne capta vrbe Archimedes vllo modo violaretur. Hunc Cicero inter vrbis expugnationem; tanto studio, tantaq́ue cura figuris quibusdam Mathematicis,quas in puluere descripserat, intẽtum fuisse tradit, vt non prius captam à Marcello patriam intelligeret, quàm irruentem in se militem Romanum, & stricto ferro ceruici incumbentem sentiret. Marcellus sepulturae eius curam habuit; propinquisq́ue ipsius peruestigatis; nomen, memoriamq́ue Archimedis honori ac praesidio

ipsis fuisse proditum est. Captis Syracusis veluti si in vnius vrbis expugnatione

tota Sicilia fuisset debellata, omnium serè ciuitatum legationes in Romanorum sese potestatem dedentes, ad Marcellum conueniunt. Legatis benignè auditis ciuitates in gratiam recepit,easque libertate donauit. Ceterum ne Syracusae olim ad rebellionem respicere possent, vetuit ne ea pers,quae Insula vocabatur, à quoquam Syracusano habitaretur: tum quòd eius loci situs natura munitus Romanorũ vim & impetum frequenter fregisset; suosq́ue ea parte vrbem oppugnantes facili propugnatione Syracusani depulissent; tum quod tutissimus mari Ionio & commodissimus in eam nauibus receptus esset. Interea Hanno

& Epicides Carthaginiensium duces,ac Mutines Numida, qui in Hippocratis demortui locum sussectus fuerat, audita Syracusarũ expugnatione ne si omnia Romanis pro voto succederent, & animi eorum qui Punicae adhuc factionis erant ad Romanos inclinarent; copijs vndique coactis Romanorum agros excursione & populatione vexant, agunt feruntq́ue omnia; tandem castra ad Gelã flumen metati subsistunt. Marcellus vt sociorum iniuriam vlcisceretur profectus,quattuor M.P. ab eisdem consedit. Verum Mutines vir acris ingenij, superato flumine cum Numidarum equitatu,magno impetu in Romanorum aciem inuectus, eandem perturbat,profligat, & in castra repellit. Ceterum quum trecenti

Numidae exorta seditione,à Mutine deficientes Heracleam versus iter haberent,ipse ad eos aut mitigandos,aut reuocandos profecturus,Hannonem & Epicidem monuit; ne se absente praelio cum Romanis decertarent; sed ij spreto Mutinis consilio, superatoq́ue Gela flumine,Marcello copiam pugnandi faciunt. Congressi itaque Carthaginienses ac magna clade superati,in proximas quasq́ue vrbes fuga dilabuntur, CAesa Poenorum quinque millia,capta septẽ, & octo Elephantes: cum quibus Marcellus victor Syracusas regreslus est.Engiates nihil ea Poenorum clade exterriti, Niciam è ciuibus praecipuum qui Romanorum amicitiam potius praeoccupandã,quàm vim experiendam salubriter consulebat, 

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer