Volltext: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

151.


& saepius alternante fortuna, tempestatum saeuitia & imperatorũ audacia, magnis hinc in de cladibus vtraque pars conflictata; donec victor tandem Romanus, adempta Carthaginiensibus Sicilia ijsdem pacis leges imposuit. Hiero postquam magna cum prudentia secum reputans obseruasset, virtute Romanorum Pyrrhum ab Italia armis propulsatum, se cum exercitu profligatum, adhaec Punicas opes vsqueadeo florentes

abeisdem ad belli Martisq́ue aleam nec temere, necsine viribus lacessitas; suis quoque rebus iam tunc diffidens, pacem Aequissimis condicionibus cum Romanis sibi & Syracusanis per quinquaginta annos salutarem & inuiolatam his legibus sanxit: vt captiuos Romanos qui in

ipsius aut populi Syracusani potestate essent sine redemtione liberaret, centum argenti talenta Aequis pensionibus penderet: socius amicusq́ue Populi Romani ipse vnà cum populo Syracusanoesset. Eo fAedere Hiero iustè & sanctè vsus, florente Syracusanorum Republica, rem Romanam aliquoties tum à Poenis in Sicilia & Icalia, tũ in Macedonia ab alijs hostibus affectam benignè & liberaliter commeatu, opibus atque armis iuuic, & recreauit. Tandem rebus vndiq; quasi ex voto prosperrimè fluentibus consenescens, mortuo Gelone filio orbus, libertatem & Rempublicam Syracusanis reddere decreuerat: ab ea tamen voluntate, Heracliae ac Damaratae filiarum suarum precibus exoratus deflexit; & Hieronymum

ex Gelone filio nepotem, tunc quidem annos natum quindecim; & quod imperio adhuc immaturus esset tutoribus commendatum; haeredem scripsit; adiecitq́ue testamento, vt Populi Romani amicitiam comiter semper & sanctè coleret, eamq́ue constanter, vt ipse hactenus fecerat, seruaret. Nec multo post quum annum nonagesimum viuendo superasset,

septuagesimum regnasset, morbo & Aetate consumtus è viuis excessit. Syracusani veluti in orba parentibus ciuitate in omnem luctus formã effusi, regiũ funus magna cura & pietate celebrauerũt. Post

haec Hieronymus fausta auspicataq́ue omniũ, vti ominabantur ob Hieronis merita, & in Syracusanos beneficia acclamatione rex à Syracusanis

salutatus, statim (vt erat imbecillis adhuciudicij adolescens) ab Andronodoro & Zoilo tutorũ praecipuis, (vtpote qui Hieronis filias in vxores duxissent,) licentia & dominandicupiditate corruptus, in tyrannum degenerare caepit, ita vt cum purpura, diademate, fastuq́ue regio, satellitibus armatis, adhaec in quadrigis albis (vti antea & Dionysius tyrannide occupata fecerat) in publicũ procederet; attonitis aspectu rei insolitae omnium animis. Hiero namque vti & filius eius Gelo per septuaginta annos summa comitate & modestia, nullis praesidijs stipati, priuato aut nullo supra ciuilem modum habitu contenti, nihil vltra Aequalitatem, & iustum imperium affectasse videbantur. Ceterum Hieronymus insolentior 
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer