Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

147.


Agathocles verò se nec viribus parem, neq; ad obsidionem ferendam sacis instructum, ad haec à socijs quos nimia crudelitate alienauerat, se desertum videret: statuit bellum in Africam transferre. Huius consilij non minus admirabile commentum, quàm silentium fuit, populo hoc solum professus se victoriae viam inuenisse, durarent tantum in breuem obsidionis patientiam: vel si quibus praesens rerum status displiceret, permittere se ijs liberam abeundi quò vellent potestatem. mille sexcenti discesserũt: caeteros postquam ad obsidionis necessitatem frumento & stipendio instruxisset, quinquaginta tantum talenta secum ad praesentem vsum confert: cetera ex hoste melius quàm à socijs paraturus. Seruos omnes qui militaris Aetatis essent, libertate donatos sacramento

adegit, eosq́ue cum reliquis copijs naues conscendere iussit. Septimo igitur imperij sui anno, comitibus duobus ijsq́ue iam adultis filijs Archagato & Heraclida, nemine militum quò veheretur, conscio, cursum in Africam dirigit: postquã appulisset, vt spé fugae omnibus adimeret, scirentq́; aut vincendũ aut strẽnuè moriendũ; naues, consentiẽte exercitu, incendit, Deinde quũ omnia quacunqueingrederetur, prosterneret ac vastaret, villas castellaq́ue incenderet, occurrit cum XXX. M. Poenorum Hanno, dux Cathaginensis: & praelio commisso, duo millia Siculorum, Poenorum autem tria, vt alij, sex millia vnà cum ipso Hannone cecidére. Ceterum post Agathoclis è Sicilia discessum, quum

Poeni segnius iam & negligentius in castris & obsidione vagarẽtur, dum tumultuosius ad vrbis oppugnationem seruntur, Antander regis Agathoclis frater, eruptione facta, eos profligauit, & magna clade afflixit; ipso duce Amilcare capto & Syracusis occiso. Interea Agathocles magno viεtoriae successu vsus, nihil actum in Africa existimans, si Syracusae longiore obsidione premerentur, nam post occisum Amilcarem Gisconis filium, nouus eò à paenis exercitus fuerat missus, Siciliam repetere cóstituit. Posteaquam de rebus ab Agathocle feliciter gestis in Africa de ipsius in Siciliam reditu nunciatum esset, subita nõ solùm illorum qui secundis in rebus fortunam sequuntur, beneuolentia, sed & eorum qui Poenorum

tyrannidem exsi arma pro libertate sumpserant, animorum conuersio

sequuta est. Agathocles autem in Siciliam reuersus, primũ Xenodicum Agrigentinorum & partium ducem superat; inde Poenorum qui Syracusas obsidebant exercitum dilabentem & sensim ab Imperatore suo deficientem profligat: denique Poenis è Sicilia expulsis, totius insulae imperium occupat. In Africam deinde vt belli reliquias persequeretur, reuersus, seditione militum excipitur; qua sedata aduersa Archagati filij

fortuna, & iniquo Marte fractus; exercitus sui & filij captiui, mox hostis imperio trucidati desertor; Syracusas fuga desertur: ac pace cum Poenisfacta 

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer