19.
Semimarina canum ora propè allatrantia,
CANCRVM
Serpere retrogradum, &
CENTIPEDES
video,
MONSTRAQVE
, equi facies quibus est formosa supernè,
Sed foede in pinnas desinit vndifidas.
Inde adstat
PELAGI RECTOR
, cui dextra
TRIDENTEM
,
Quo, cum vult, Syrtes & scopulos aperit;
Laeua tenet caudam
DELPHINIS
. quae Dei in ore
Maiestas sedet, & quantus honos oculis!
Quae porrò est propter quae stat reuerentia Diuae!
Qui decor in vultu, qui decor inq. habitu!
Haec nempè est bis cincta
DIANA
illa, illa
DIANA
,
Quam numquam vacuo pectore vidit Amor.
En neglectus vt ex humeris dependet amictus.
Sic neglecta tamen forma placere potest.
Laeua
ARCVM
gerit auratum, plenamq́ue sagittis
Suspensam dextro fert
PHARETRAM
ex humero.
Haec patruo Siculae exAequat telluris amorem
Atque illi paribus praesidet auspicijs.
Inferius sunt
THERMAE
, quas, qua respicit oras
Sicanias, princeps ora habet Hesperiae.
Inq́ue his, indiscreta natantum turba, salubrem
Admiratur aquam, & sordibus abluitur.
AEternúmque Aeternis
AETNA
infesta fauillis,
Vicinos circum terret & vrit agros;
Oppidàque ingenti sonitu quatit; igne perenni
Torrens latè vrbes, & pecora, & populos.
In medio
ALPHAEVS
pelago se immergit, & vndas
Sicanij subter labitur Oceani
Fonte
ARETHVSA
tuo donec se misceat. heic se
Et desueta suum tollit ad astra caput;
Dilectaeq́ue amnis fruitur complexibus, aestum
Curarum releuans dulcibus alloquijs.
O diuina animae diuinae semina
GOLTZI
,
Diuinum ô laudati ingenij genium,
Obruta diu tam multa, in lucida tela diei
Proserre, & Solis qui radios potis es!
Te
ROMA
, atque vrbi Romanae vrbs Aemula
BRVGAE
,
Teciui &
VENLO
gaudet, &
HERBIPOLIS
.
Tu quoque gaude ergo. tibi enim soli astra tuenti,
Quod nulli a seris contigit exsequijs.
Septem vrbes certasse ferunt de patria Homeri;
De patria lis est non minor orta tua.
Quin maior. nam vrbes illae regio vna fuêre;
Et quamuis septem, nil nisi Graecia erant
Dete, & stirpe tua, bellum ingens cernitur; orbis,
Qua patet Eous, qua patet Hesperius.
Ante omnes teiactat ouansse
FLANDRIA
alumno,
Clamat te esse suum fertilis
AVSONIA
.
Terra viris armisq́ue potens
GERMANIA
, primùm
Te reptasse suo deierat in gremio.
Iure igitur magno diceris maior Homero
HVBERTE
, & fies nobilis historia.