Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

142.


aliqua, & numinis maiestate honorem & auctoritatem tueretur, Αμφιπολία Δίος ὀλυμπίον, quasi dicas Iouis olympij famulatus siue ministerium appellatus est. Primusq́ue enim magistratum cepit Callimenes: atque ab eo per annos trecentos eam dignitatem apud Syracusanos perdurasse, donec in Romanorum potestatem Respublica concederet, auctores tradunt. Quumq́ue in vrbe delitijs assluente etiam luxu & libidine laboraretur, leges sumtuarias in stituit, sanxit quoq; ne mulieres auro ornarẽtur, neue vestes versicolores aut purpura praetextas ornatus gratia haberent, alioquin ve improbas & meretrices esse traducendas. quod si vir aliquis eodem ornatu effeminaretur, eundem vt mollem & adulterum

aut alias impudicum legibus puniẽdum esse. Atque vt mulierum quo que pudicitiae consuleret, sanxit, si quae post solis occasum in publico deprehenderetur eandẽ pro prostituta habendam,auttanquam adulteram legibus obnoxiam fore. eodem iudicio teneri eam quae interdiu non comitata curatore suo, aut pedissequa prodiret. Ad hunc mo

dum vrbe, rebusq́ue vrbanis constitutis, nunciatur Annibalem & Bomilcarem Carthaginensium duces cum septuaginta millium exercitu; classe ducentarum triremium & onerarijs nauibus mille, omni armorum genere & commeatu instructissimis, vt Siciliam & potissimum Syracusas in potestatem redigerent ad Libbaeum exscensionem fecisse.

Timoleon quò tantam belli molem sustinere posset, cum Iceta Leontinorum tyrãno societate inita pacem facit, atq; vt omnẽ molem in Carthaginensium sociorumq; agros transferret coactis duodecim militum millibus Lilybaeum versus mouere caepit, dimisssisq́ue cum Thrasio homine factioso & improbo mille è militibus contumaciam Thrasij secutis, reliquos praeteritarum cõtra Paenosipsosq́ue tyrannos victoriarum memoria consirmatos itinere instituto ad Crimisum ducit, atque ibi in colle satis edito vnde Carthaginẽses despicere poslet, castra metatus substitit: Quumq́ue eò loci iumenta aliquot apium gestantia militibus occurrissent, idque pro ostento ab eisdem vt inauspicato & funesto suspitiosius

acciperetur, quod sepulchra mortuorum apud Corinthios apio coronarentur; Timoleon suos ea re animo deiectiores cernens, verso in contrarium omine tanquam dextro & felici eosdem in spem mentemq́; meliorem erigit; victoriē prēsagium illud interpretatur quod in Isthmijs apud Corinthios victores corona ex apio donari solerent mox ipse certatimq́ue postea omnes velut omen confirmaturi coronam ex apio cõtextam tanquam certa victoriae spe praecepta capiti circundant,atque ita coronati magno impetu in hostes qui Crimisum superare caeperant digressi, eosdem perturbatos prosligant, & fuga dilapsos persequuntur. Interea reliquus Carthaginensium exercitus in citeriorem sese Huminis 

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer