Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

138.


SERVATOR PATRIAE salutatus est. Ceterum quum plebs iterum insurgens agrum Gyartem viritim diuidendum ex plebiscito posceret, Dio auctoritate sua intercessit: at Heraclides, & alij aliquot populares, vt Dioni iterum odium ac inuidiam conslarent, diuersa factione agrum populo publicandum contendebant. Dio itaque per factiones iterum vrbe eijcitur. Heraclides autem expulso antea Dionysio, & nunc Dione eiecto veluti in Republica magistratu orbata, dum plebem per cõuiuia & largitiones, atque omne genus licentiae indulgentius haberet dominationem occupare studebat, donec GAesylus Lacedaemonius, quem

Spartani cum classe miserant, vt Syracusanorum libertatem contra tyrannos

propugnaret, superuenisset, nam quum ille ad Dionis partes inclinaret, deterritus eiusdem potentia Heraclides, cum Dione in societatem & gratiam redijt. Hi tres simul duces copijs coniunctis Apollocratem arctissima obsidione arci inclusum, tandem ad summam commeatuum inopiam redactum ad deditionem ea lege coëgerunt, vtipse liber quò vellet extra Siciliam cum sororibus, triremibus quindecim regia gaza onustis nauigare posset. Apollocrates itaque Locros versus ad patrem vela facit. Verum parta iterũ libertate Heraclides priori adhuc in Dionem inuidia flagrans perniciem eidem & interitum moliri haud prius destitit, quàm ipse ciuium conspiratione & seditione oppressus

occideretur. Eo mortuo Dio liberius iam imperio ac potestate vtés, dum Rempublicam frequenti tyrannorum dominatione, & turbulentis ciuium discordijs toties labefactatam legibus & legittimo magistratu

instaurare, & constituere conatur: tumultuosis Calippi Atheniësis concionibus, quibus imperitam plebé quò velletim pellebat, rursus in affectatae tyrannidis suspitionem, ac nouum odium praecipitatus est, ac tandem eiusdem Callippi & Lyconis Syracusani coniuratione, anno quarto post restitutam ciuibus suis libertaté annos, tum natus quinquaginta quinque domià suis oppressus confoditur. CAeso Dione Callippus mox tyrannidem veluti parricidij sui praemium inuadit. qui dum in

Catanenses, quòd ipsius imperium detrectarent, mouet, Syracusani cõspiratione facta, eiectoq́ue Callippi praesidio à tyrannide se denuo liberauit. Callippus autem Catana in potestatem redacta, cum & Messanã adortus aliqua ex parte occupasset, tentatis frustra Syracusanorum animis

(apud quos Hipparinus Dionis filius iam in patris imperiũ populi suffragijs successerat) destitutusq́ue à suis & desertus, Rhegium traiecto freto occupat:ibi quum propter inopiã stipendia milicibus persoluere non posset, à Leptino & Polyspherchonte per seditionem eodem quo Dionem pugione percusserat, confossus, Dionis innoxij manibus patentare visus est. Hipparinus quum per biennium ferè Rempublicam
E 2

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer