Volltext: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

17.

18.
IN HISTORIAE SICILIAE ET
MAGNAE GRAECIAE, AB HVBERTO
Goltzio Herbipolita Venloniano ciui Romano Antiquario celeberrimo restitutae, frontispicium


FRANCISCI MODII BRVGENSIS.

NIL aeui poterit longinqua abolere vetuftas,
HVBERTI hubertas cum volet ingenij.
Haec ROMAM ROMAE, Romanis artibus olim
Reddidit, & LATIVM restituit LATIO :
Condentemq́ue caput, foedè inter nubila IVLVM,
Lucidulum templis caeliiterum apposuit:
AVGVSTVMQVE PATREM PATRIAE , quo laeta triumphat
Pacis alumna fides, eruite tenebris.
Nunc eadem, mage quod visu mirabile, terras
Coniungit, fluctus quas maris absciderant:
Et facit, vt rursum, sicut multo ante solebat,
Pars sit firma nouae SICILIA ITALIAE .
TRINACRIA en iterum, triquetrae sub imagine formae,
Propter aquas trino nixa genu residet.
Insernisq́ue ausus caelum incaestare quadrigis,
Raptam fert cupido PERSEPHONEN gremio
REX EREBI , frustra pugnantem & nomine cassum
SAepè appellantem in subsidium CEREREM .
Adspice, currentes SCEPTRO vtpremat vsque IVGALES
Improbus, & parui temporis impatiens.
At parte ex alia, maerens sua pignora MATER
Quaerit, & assiduis ora rigatlacrumis;
Flamiferasq́ue A.Etnae quatiens de vertice PINVS ,
Quis noctem potis est discutere & tenebras,
Tortilibus vehitur per inane DRACONIBVS , omnes
Explorans terrarum & pelagi latebras.
Nequiquam tamen illis namque est abdita in oris
Nata, vbi nulla dies occidit aut oritur.
Sed quae est illa procul canibus succincta marinis
Femina, pube tenus corpore virgineo?
Quae manibus multa viabstracta a naue GVBERNA
Assiduè nubes vi‘brat in aërias.
Agnosco monstrum; Siculi haec est illa profundi
Phorci & Cratheidis filia pernicies.
Nauifragum SCYLACAEVM hoc est; quo saepè carinas
Absumi solidas pagina anus loquitur.
A virgo infelix quod eras formosa nocebat.
Forma tibi virgo caussa perire fuit.
Diuo Anthedonio deformis visa fuisses:
Sicanijs nullum crimen inesset aquis.
Et tu crudelis Circe; num nam haec tibi Glaucus
Mandarat, succis credulus & numeris?
Infidum Solis genus, haut laetabere tali
Fraude diu. ponè poena scelus sequitur.
Horret & Aeternum horrebit, teq́ue, & tua Glaucus
Connubia, exosus artificem, & facinus.


Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer