Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

136.


potitus, arcem quae in Insulae angustij s valido praesidio instructa erat muro fortissimo, vt eruptionem & commeatum importandi potestatem arceret, vndique claudit. Dionysius interea apud Cauloniam de rebus à Dione gestis certior factus, cum octoginta nauium classe in Siciliam reuersus in arcem excipitur, inde pacis conditiones apud Dionem varia ad fallaciam arte vsus experitur, interim in Syracusanos spe pacis ociosos acerrimè erumpit. Dio autem sortiter & acriter tyranni impetum frangit, caeterum dum incautius procurrit dextro brachio saucius, Timonidem Leucadium sibi surrogat: ipse equo vectus per totam vbiq; aciem adparet, ac ciuium suorũ animos fiducia libertatis erectos vsqueadeo

accendit, vt depulsi vndique qui eruperant Dionysij satellites profligarentur, contrucidatisq́ue vsque ad octingẽtos, cetera turba in arcem sese recipere cogeretur. Interea Dionysius callidis consilijs, & adulterinis Hipparini Dionis filij litteris, quibus patrem affectati, si Dionysium expelleret, regni insimulare videbatur, sinistrã Syracusanis de Dione suspitionem inijcere moliebatur, tantumq́ue ea fraude profecit, vt Heraclides collega Dioni daretur, & classis maritimae in Dionis contumeliam praefectus designaretur. Ceterum Dio quamuis magnam ciuium à se alienationem partiumq́ue studia inualescere ob eam Dionysij prauitatem animaduerteret, priuata tamen sese vlciscẽdi occasione ob patriae amorẽ

neglecta contemptaq́; iniuria cum populo & ipso Heraclide in gratiam redijt. Philistus interea classis Dionysianae praefectus Syracusas appulit. ac dum Leontinos qui à Dionysio defecerãt subita & inopinata vi intercipere conatur fortiter repulsus ad naualem sese pugnam contra Heraclidem comparat. cumq́ue & Syracusani non mediocrem apparatum in procinctu haberent, concurritur. Philistus aliquandiu victor, tandem Syracusanorum virtute superatus, vnà cũ triremi fugiẽs, vt sese à captiuitatis ludibrio vindicaret, manu sua vsus mortem sibi consciuisse proditur. Non desunt tamen qui tradant, posteaquam Syracusani omni crudelitatis exemplo in eundem captiuum saeuijssent, obtruncari cadauer

vnco per A cradinam tractum ac insepultũ in latrinas proiectum fuisse. Philistum vt acrem & diligentem virum antiquitas commendat. eundem vt tyrannidis satellitem vituperat. Dionysium namque seniorem propinquitate contingebat, quumq́ue familiarius & solutius cum matre tyranni, quàm regiam domum deceret versatus, accusaretur, Dionysij crudelitatem metuens Hadriam in exilium concessit.atque ibi otium nactus duodecim de Siciliae rebus libros tum & de rebus sua & superiori etiam Aetate in Assiria A Egypto, & Lybia gestis aliquot volumina, vt Thucidide multo inferiorem, ita aliquanto iucundiorem conscripsisse testatum est: ab exilio à Dionysio iuniore purpuratorum suorũ consilio 

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer