Full text: Erizzo, Sebastiano: DISCORSO DI M. SEBASTIANO ERIZZO. Sopra le Medaglie de gli Antichi.

444.

Nasceris, possis nihil vrbe Roma
Visere maius.
Rite maturos aperire partus
Lenis Ilithyia tuere matres;
Siue tu Lucina probas vocari,
Seu genitalis
Diua, producas sobolem, patrumq́ue
Prosperes decreta super iugandis
Foeminis, prolisq́ue nouae feraci
Lege marita:
Certus ut denos decies per annos
Orbis, & cantus, referatq́ue ludos
Ter die claro, totiesq́ue grata
Nocte frequenteis.
Vosq́ue veraces cecinisse Parcae
Quod semel dictum est, stabilisq́ue rerum
Terminus seruat, bona iam peractis
Iungite fata.
Fertilis frugum, pecorisq́ue tellus
Spicea donet Cererem corona.
Nutriant foetus & aquae salubres
Et Iouis aurae.
Condito mitis, placidusq́ue telo
Supplices audi pueros Apollo:
Siderum Regina bicornis audi
Luna puellas.
Roma, si vestrum est opus, Iliaeq́ue
Littus Hetruscum tenuere turmae,
Iussa pars mutare lareis, & vrbem
Sospite cursu,
Cui per ardentem sine fraude Troiam
Castus Aeneas patriae superstes
Liberum muniuit iter, daturus
Plura relictis.
Di probos mores docili iuuentae,
Di senectuti placidae quietem,
Romulae genti date, remq́ue prolemq́ue
Et decus omne:
Quiq́ue vos bobus veneratur albis
Clarus Anchisae Venerisq́ue sanguis,
Imperet bellante prior, iacentem
Lenis in hostem.
Iam mari, terraq́ue manus potenteis

Medus,

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer