102.
ZENO
Constantinopoli imperat anno mundi 4437. à Christo nato 475. fuit ex Isauris Ciliciae, obscuri sanguinis, facie deformis, moribus tyrãnus, vt Isaurum agnoscas. Hic Theodoricum Ostrogothorum Regem cum vnicè diligeret, Consulẽ fecit, ac in Italiam aduersus Odoacrem misit: occurrẽtem Odoacrem Theodoricus praelio vicit, fugauit: fugiens Odoacer, intra moenia vrbis non admissus, citissimè Rauennã contendit. triennium ibi obsessus, tandémque à Theodorico in fidem receptus, contra fidem truculenter excarnificatur. Pellitur regno Zeno à Basilisco, factione vxoris Augustae, cùm in Isauriam concessisset maritus Imperator: non multò pòst reuersus Zeno Basiliscũ expulit, quem vnà cùm filio inedia moria coëgit. Sunt qui viuũ adhuc in clusum ab vxore sepulchro tradant. Hoc principe incendium adeò graue fuit, vt praeter maximam vrbis partem conflagratam, centum & viginti librorum millia combusta sint: inter quae & Homeri poëma, intestino draconis 120. pedũ, aureis literis descriptum. Pom. Lae. Pau. Diac. lib. 6. Egna. lib. 2.
ARIADNA
, supradicti Zenonis vxor, fratrem Basiliscũ Imperatorem fecit, filiúmque eius Caesarem, absente quidem viro suo, qui rediẽs supplicium de patre & filio sumpsit, vti iam dictum est. Bap. Egna. lib. 2. Romanorum Principum.