Full text: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

101.

Figure
Type: drawing

    FLA . Vale. Leo, primus Graecanici sanguinis, Asparis Patricij factione, post Martianũ Constantinopoli imperat anno mundi 4420. à Christo nato 458. Aspar conuenerat cum Leone, vt factus Imperator, Ardaburium eius filiũ adoptaret: quod Leo praestitit: populus, vbi haec nouit, Ardaburium cum patre interemit: vel vt alij sentiũt, insidiarum in se autores occidit: Anthemium Caesarem fecit Leo, Romámque misit: deinde Olybrium misit qui Anthemium reg no pelleret: at factione Richomeri iam iam fuerat Seuerus Lucanus Rauennae Imperator electus. Leo Basiliscũ Patritium aduersus Gensericum misit, qui eum propulsauit, cùm iterum in Italiam irrumpere tentaret. Cum Ostrogothis foedus pepigit, (nam Illyrium vastabant) eísque Pannoniã, acceptis obsidibus, incolendam cõcessit. Hic Leo paulò ante obitum Leonem, Ariadnae filiae suae filium, consortem imperij fecit. Byzantium magna ex parte conflagrauit: praeterquam quòd Italia in perpetuo motu fuit. Imperauit annos 17. Pom. Laet. Egna. lib. 2. Pau. Diac. lib. 16.
    LEO iunior, puer ab auo relictus, cum annũ praefuisset, Zenoni patri, aut saltem vitrico, manibus suis diadema imposuit, pa trémque pro se deinceps imperare iussit. Egna. lib. 2.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer