Full text: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

97.

Figure
Type: drawing

    GENSERICVS , Alanorum, Vandalorúmque Rex ab Hispaniis euocatus à Bonifacio Africae praefecto, in Libyam intromittitur, vt eidem Bonifacio aduersus Sigisuldum siue Suuldum opem ferat, nam Bonifacius ille Africam vsurpare conabatur. Gensericus itaque cum suis Alanis & Vandalis totam penè Africam ferro, flamma, rapinis crudelissimè deuastans, catholicam insuper fidem Arriana impietate subuertit: anno mundi 4390. à Christo nato 428. post treis annos Hipponen obsedit: mense 3. obsedionis D. Augustinus, in illa ipsa vrbe cuius erat Episcopus, obiit annos natus 76. nec vrbis suę ruinam vidit. Pom. Laet. Paul. Diac. li. 14. Ab. Vrsper.
    ATTILA Hunnorum Rex omniúmq; Septentrionalium penè nationum, fratrẽ suum occidit, eiúsque subditos sibi parere compulit. Hic Imperium Occidentale ambiens, ac Visigothis inuidẽs, exercitum 500000. hominum comparauit: in Galliam irrupit: cum Aetio, Imperatoris vicem gerente, & cum Theodori co Visigothorum Rege, in campis Catalaunicis grauissimo prae lio pugnauit: caesa sunt 180000. (alij scribũt 200000.) vtrinque hominum, inter quos Theodoricus: tãtúmq; sanguinis effusum est, vt paruulus qui ibi labebatur riuulus, immodicus subito tor rens effectus, cadauera secum traheret peremptorum. cõmissum est id praelium anno mundi 4414. post Christum natum 452. nullus pedem retulit, nullus retro vulnus accepit: tanta contentione pugnatum est. At superatus Attila, tandémq; resipiens, Italiam peruasit furibundus, actúmque esset de ea, ni Papa supplex illum adiens, totius Italiae salutem reportasset. Vxorem exinde duxit Imperatoris Valentiniani filiam, aliàs minitatus Imperatori: dein alteram duxit, cúmque nuptiarum die nimio se vino ingurgitasset, expirauit. Pau. Diac. li. 15. Ab Vrsper.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer