Full text: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

96.

Figure
Type: drawing

    THEODOSIVS iunior Arcadij filius, Orientale Imperium post patrem tenuit anno mundi 4372. à Christo nato 410. hunc puerum admodum, moriens pater reliquit sub tutela Isdigerdis Persarum Regis: quod bene cessit: nam barbarus Rex tutelam summa fide gessit, & pacem cum Romanis quoad vixit habuit. Honorio patruo defuncto Valentinianum Constantio & Placidia natum, Caesarem facit, & peropportunè Romã mittit: nam Ioannem factione Castini Imperatorem factum, atque etiam Africam sibi vendicantem, nouus princeps oppressit. Gen sericus, Vandalorum Rex, post insignẽ victoriam & magnam stragem, Carthaginem occupat. Ad Aquilonem Bleda & Attila, fratres, Hunnorum Reges, Illyricum & Thraciam Thermopylas vsque depraedantur: attamen omnia Theodosius magna glo ria tutatus est. Vide Pom. Lae. & Bap. Egn.vixit, imperauítq; annos 48. cum Honorio 21. postea 27. obiit morbo apud Constantinopolim. Vide Pau. Diac. li. 4. Hoc principe Venetiae felicibus auspiciis in aquis habitari coepere. Nestorius cum haeresi nominis sui, & cum Pelagianis, synodo Ephesina damnatur: & Pharamundus apud Francos primus regnat.
    EVDOXIA , Leonis Atheniensis Philosophi filia, Theodosij vxor fuit, quae praeter egregiam formam, singularémq; pudicitiam, etiam literis excelluit: haec filiam eiusdem nominis peperit, quae Valentiniano nupsit, quo Romae occiso, vt viri mortem vlcisceretur Gensericum ex Africa vocauit: qui Romam venit, ac rediens Eudoxiam viduam abduxit.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer