Full text: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

12.

Figure
Type: drawing

    IESVS Christus Dominus noster, verus Deus ac verus homo, natus ex muliere virgine, factus sub lege, vt eos qui sub lege erant redimeret, passus est, mortémque in cruce pro vita & salute nostra oppetiit anno suae aetatis 33. anno mũdi 3994. anno imperij Tiberij 18. ac post tres dies resurrexit, nempe vt qui mortẽ nostram moriendo destuxerat, vitam quoque resurgendo repararet: mortuus est enim propter peccata nostra, & resurrexit propter iustificationem nostram: vt nos peccatis mortui, iustitiae viuamus, per bona opera certam facientes vocationem nostram. Quadragesimo autem die à morte ascendit in coelum: quinquage simo, misit spiritum sanctũ, quemadmodum suis fuerat pollicitus: & venturus est iudicare viuos & mortuos in consummatione seculi: beati serui illi quos paratos & vigilantes offendet. Euãgelia, epistolę D. Pauli, Petri, Ioannis, Iacobi proponũt nobis ob oculos isthaec omnia, Christi vitam, mortem, resurrectionem, ascensionem, spiritus sancti missionem, mundi conflagrationem extremam, extremum quoq; venturi eiusdem Christi iudicium, vitam aeternam, & supplicium aeternum.
aa 5
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer