Volltext: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

86.

Figure
Type: drawing

    CONSTANTINVS Magnus, Constantij & S. Helenae filius, caeteris fratribus patris etiam testamento, praelatus est. A Galerio Maximiano adhuc adolescens missus aduersus Sarmatas, praeter opinionem hostes profligauit: Ducem catenatum ad Galerium duxit. veritus ex ea laude gliscentem Galerij inuidiam, Roma ad patrem in Angliam transfugit, qui paulò pòst moritur. Tum cunctis qui aderãt annitẽtibus, sed pręcipuè Eroco, Alemannorum Rege, imperat Constantinus, anno mundi 4271. à Christo nato. 309. Regnũ Galliarum Hispaniarúmq;, & Alpium Cottiarum testamẽto relictum accepit. veteranis militibus agros assignatos, vt ad filios suos trasirent, primus instituit. Accersitus in Italiam ab iis qui Maxentij tyrannidem ferre non poterant, biennio totam Italiam vrbémque Romam pristinae maiestati asseruit. haec laurus Italiam ei adiecit & Africam: fuissétq; his contẽtus nisi Licinius qui Orientem regebat, vltimi belli ciuilis causam praebuisset, quem vicit. Túncq; cognomẽ assumpsit Magni, quod antea soli Alexander & Pompeius accepe rant. ita in solens factus, plurimorum se nobiliũ, suorúmq; etiam caede polluit. Attamen Christum amplexus est, bonáq; quàmplu rima in Ecclesiam cõtulit: Nicenam synodum 322. praelatorum, multis dissidentibus, indixit: literis impensè studuit, eásq; fouit. Bizãtium instaurauit, imperatoriámq; vrbem, & nouã Romam appellauit. vixit annos 66. imperauit 31. Pomp. Laet. obiit Nicomediae in qua baptizatus fuerat ab Euse. episc. huius mortem denuntiauit crinita stella. Eutro. lib. 10: veneno aiunt periisse à domesticis parato, cùm ille in Persas bellum pararet.
    FAVSTA , Herculij filia, & Constantini vxor, peperit ei Constantinum, Constantem & Constantium, Helenámque & Constantiam. Faustam occidit Constantinus vir. Pomp. Laet.
ff 2
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer