Full text: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

11.

Figure
Type: drawing

    HERODES Antipas Tetrarcha Galilaeae, superuixit fratri suo Archelao, de quo à nobis dictum est supra. Hic primùm vocabatut tantùm Antipas, sed mortuo fratre, nomen Herodis assumpsit. Hic Philippi fratris sui vxorem, fratre viuo, qui etiam ex ea liberos susceperat, abduxit, ac in matrimonium accepit: ex sapientibus Israelitis complures occidit. D. Ioannem Baptistam obtruncauit anno mundi 3993. post Christum natum 31. tum quòd eum flagitij coargueret, propter abductã fratris vxorem, tum quòd vereretur ne fortè doctrinae eius persuasione, populi à suo regno deficerẽt: nam frequẽs populus ad Ioannem confluebat. Hic etiam Christum Dominum nostrum spreuit, ac illusit, indutúmque veste alba remisit ad Pilatum. Tandem accusatus Antipas coram C. Caesare Caligula, Lug dunum in exilium agitur: eiúsque tetrarchia Agrippae regno adiicitur. Iose. li. Anti. 18. cap. 10. & 14. attamen idem Iose. lib. 2. de bel. Iuda. cap. 8. scribit hunc Herodem fugisse in Hispaniam, vbi etiam cum vxore ait decessisse.
    HERODIAS filia Aristobuli, soror Agrippae maioris, nupsit primùm Philippo Tetrarchae patruo, cum quo diuortium fecit, adiun xítque se Herodi Antipae, quem & in exiliũ secuta est: nec obstitit libertas sibi ab Imperatore cõcessa, quòd esset Agrippae, quem Imp. diligebat, soror: haec enim respõdit Imperatori, non aequum esse, vt quem in prospera fortuna secuta esset, in aduersa relinqueret: Lugduni itaque cum viro exul obiit: extatq́; etiam nunc memorabile horum sepulturae monimentum, pyramis lapidea, quam vulgus duorum amãtium Pyramidem vocat: Vide Comestorem, & 1. part. histo D. Antonini Archie. to. 6. ca. 21. §. 4. huius filia saltauit coram Herode, quae caput D. Ioannis petiit. Marci 6. cap.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer