75.
CELSVS
peplo deae coelestis ornatus, appellatus est Imperator ab Afris, autore Vibio Passieno Proconsule Africae, & Fabio Pomponiano duce limitis Libyci. Hic priuatus ex Tribunis, in Africa positus, in agris suis degebat: sed ea iustitia & corporis magnitudine, vt dignus videretur Imperio. At verò per quendam mulierem Gallienam nomine, cõsobrinam Gallieni, 7. Imperij die interemptus, atq; adeò etiã inter obscuros principes vix relatus est. corpus eius à canibus laniatum est: nouóque iniuriae genere imago eius in crucem sublata est, persultãte populo quasi patibulo ipse Celsus videretur asfixus.
VICTORIA
, seu Victorina, vbifilium ac nepotem ex filio Victorinos, inquam, à militibus vidit occisos, ac Posthumũ, deinde Lollianum, Marium etiam, quem principem milites nũcuparãt, interfectos, Tetricũ, cuius supra memini, ad Imperium adhortata est, vt virile semper facinus tentare auderet. insignita est praeterea hoc titulo, castrorum mater, sícq; ab exercitu vocitabatur. Cusi sunt eius nummi aerei, aurei, & argentei. Non diu vixit: nam Tetrico imperante, vt pleriq; aiunt, occisa, vt alij asserunt, fato suo extincta est. Itaq; dum Gallienus popinatur, ac inter lenones & meretrices degit, partes Gallicanae, orientales itẽ, Ponti, Thraciarum & Illyrici occupantur: mulieres deniq; imperant, nempe Zenobia & Victoria: de Zenobia meminerimus statim, quam cum Aureliano collocauimus: nam illam vicit, ac triumphauit.