74.
HERENNIANVS
, & Timolaüs, Odenato patre nati sunt, quos moriens superstites reliquit pater. horum nomine Zenobia mater vsurpauit Imperium, ac rempub. administrauit diutius quàm foeminam decuit: paruulos Ro. Imperatorio habitu ostendit purpuratos, eosdémque adhibuit concionibus quas illa quasi vir saepe ad populum habuit, Didonem, Semiramidem, & Cleopatram sui generis principem inter caetera praedicãs. De horum exitu incertum est: aiunt nonnulli ab Aureliano interem ptos, alij morte sua extinctos: nã & Zenobiae posteri etiam Romae inter nobiles agebant tempore Trebellij Pollionis, qui horum vitas descripsit.
TIMOLAVS
, supradicti Herenniani frater, breui Grãmaticam consecutus esse dicitur: fratri fuit haud absimilis, eum tamen ingenio longè anteuertit. nam potuisse Timolaüm summum etiam Latini sermonis Rhetorem instituere tradunt. Consulito quem supra citaui autorem.