Full text: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

71.

Figure
Type: drawing

    PISO ad interficiendum Valentem missus, vbi eum prouidum futurorũ imperare cognouit, in Thessaliam cõcessit, atque illic paucis sibi cõsentientibus sumpsit Imperium, Thessalicúsq; appellatus, interemptus est, vir frugi, & summae sanctitatis, dictus ducere originẽ ab illa Pisonum familia, cui se Cicero nobilitandi causa sociauerat. Ipse quoque Valens, qui ad eum percussores misisse perhibetur, dixisse fertur, Non sibi apud Deos inferos constare rationem, quòd quamuis hostem suum, Pisonem tamen iuβisset occidi, virum cui similem Romana respublica non haberet.
    AEMILIANVS coactus sumpsit Imperium, cùm alioquin videret ob seditionem obortam vndecunque sibi pereundum. Consenserunt ei Aegyptiacus exercitus, maximè in Gallie ni odium. Nec ei ad regẽdam rempublicam animus defuit. Nam Thebaidem, totámque Aegyptum peragrauit: & quatenus potuit, barbarorum gentes armis ac autoritate submouit. Denique Alexander, vel Alexandrinus, virtutum merito vocatus est. At cùm contra Indos pararet expeditionem, misso Theodoto duce, Gallieno iubente, dedit poenas: siquidem strangulatus in carcere, captiuorum veterum more, perhibetur.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer