Volltext: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

69.

Figure
Type: drawing

    HERODES , non Zenobia matre, sed priore Odenati vxore genitus, cum patre accepit Imperium, homo omnium delicatissimus, ac prorsus Orientalis, & graecae luxuriae, cui erant sigillata tentoria, & aurati papiliones, & omnia Persica. Denique ingenio eius vsus Odenatus, regias Saporis concubinas, & quascunque gemmas ac diuitias cepit, huic filio suo Herodi tradidit paterna motus indulgentia. Oderat illum Zenobia nouercali animo, quare commendabiliorem eum patri fecerat. Consulito Trebellium Pollionem.
    MAEONIVS Odenati consobrinus inuidia extimulatus Imperatorem optimum, eundémque consobrinum suum interemit, cùm ei nihil aliud obiiceretur, praeter filij Herodis delicias. Dicitur autem primùm cum Zenobia conspirasse, quae ferre non poterat vt priuignus suus Herodes princeps diceretur atque autoritate praeiret eius filios, Herennianum & Timolaum. Hic spurcissimus fuit, quare Imperator appellatus per errorem, breui à militibus pro suae luxuriae meritis interemptus est. Videto vt supra.
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer