Full text: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

67.

Figure
Type: drawing

    MACRIANVS , Gallieno & Aureolo vsurpãte imperiũ, factus est Imperator, cum duobus filiis suis, Macriano & Quieto: ídque consilio & opera ducis Balistae, ac omnium militum assensu. Hic cùm statim cõtra Gallienũ veniret, ac 45000. militum secum duceret, in Illyrico, vel Thraciarum finibus, congressus cum Aureolo, victus & cum Macriano filio interemptus est: triginta deniq; milia militum in Aureoli potestatẽ concessere. Domitianus autem eum vicit, dux Aureoli fortissimus, & vehemen tissimus, qui se originem diceret à Domitiano Imperatore trahe re, atque à Domicilla. De hoc sic scripsit Valerianus ad senatum è Persidis finibus: Ego P. C. bellum Persicũgerens Macriano totam rẽpub. credidi, quòd à parte militari ille vobis fidelis, ille mihi deuotus, illum & amat & timet miles: nec noua vel inopinata nobis sunt: pueri eius virtus in Italia, adolescẽtis in Gallia, iuuenis in Thracia, senescentis denique in Illyrico & Dalmatia comprobata est, cùm in diuersis praelijs ad exemplũ fortiter faceret: huc accedit quòd habet iuuenes filios Romano dignos collegio, nostra dignos amicitia.
    MACRIANVS iunior vnà cum patre factus est Imperator, vnà item cum patre cuius merito imperare coeperat, à Domitiano victus, triginta, vt superius dictum est, milibus militum spoliatus est. De hoc multa dicuntur quae ad fortitudinem pertinent iuuenilis aetatis. fuit matre nobili, patre tantùm forti & militia claro. Trebel. Pol.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer