Full text: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

61.

    SEQUUNTUR triginta tyrannorum imagines, subiectis illorum vitis per compendium, ex Trebellio Pollione illis ferè contemporaneo. hi siquidem tyranni Imperium inuaserunt partim vi, partim do lo, temporibus Ualeriani & Gallieni Imperatorum: quare & tyranni dicuntur, non quòd tyrannicè, hoc est iniquè, se gesserint, (nam nonnulli etiam inter eos optimi innocentem vitam duxerunt) sed quòd Imperium vsurparint, nonnulli etiam coacti, seque Caesares & Augustos appellari paβi sint. Porrò, dubium est magisne Ro. Imperium labefactarint, an asseruerint: ne, diffluente luxu & lasciuia Gallieno, ac patre eius Ualeriano, bello Persico occupato, quinetiam à Persis victo & capto, omnino illa ipsa misera Ro. resp. pessum iret: dum vndiquaque ab ingruentibus hostibus premeretur. Caeterùm Titus & Censorinus, qui in hac tyrãnorum serie vltimi duo habentur, extiterunt, alter lulio Maximino, alter verò Fl. Claudio imperante, qui Gallieno succeβit. Fue runt alij vulgati 30. Athenis Tyranni, Lysandri temporibus, qui paulò post arreptam Tyrannidem à Thrasybulo victi sunt, & popularis status tunc restitutus est: sicuti diximus in priori huius operis parte, pagina 122. Porrò eadem phrasi, imò ijsdem pene verbis vsus sum, quibus autor meus Trebellius Pollio: qui si haud ita purè latinè loquatur, ipse viderit: institutum meum fuit eius orationem ac mẽtem persequi: quemadmodum & aliorum quorum ego in hoc opere cito autoritates.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer