Volltext: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

60.

Figure
Type: drawing

    GALLIENVS Romae à Senatu Augustus creatus est, quãdo & pater Valerianus ab exercitu in Rhetia. Ab initio Imperiũ nõ infeliciter administrauit: at postea in luxũ & socordiã lapsus, mirum in modum afflixit: externis hostibus adeò insultantibus vt foeminae Imperium in eius contemptum occuparint, & tyranni 30. ex ipso & in ipsum quoq; insurrexerint Imperium. Graecia, Macedonia, Pontus, Asia vastata est à Gothis: Pannonia à Sarmatis, Quadísq; depopulata est. Germani vsq; ad Hispanias penetrarunt, & ciuitatem nobilem Tarraconem expugnauerũt, opulentissimam, vt inquit Pomponius Mela. Parthi Mesopotamia occupata, Syriam sibi coeperunt vendicare. Dacia, quae à Traiano vltra Danubium fuerat adiecta, tum amissa est: quòd si Posthumus in Occidente, Odenatus in Oriente Imperium non sustentassent, actum de Rom. Imperio esset. Gallienus nouissimè aduersus Aureolum profectus, à militibus suis, commento Aureoli, ad Mediolanum obsessi, vnà cum fratre Valeriano occiditur. Annos vixit 50. imperauit 15. tam cum patre quàm solus. Eutro. lib. 9. Aurel. Vict. Bap. Egna. lib. 1. Pom. Le. Trebel. Pol.
    SALONINA natione, & Pipa nomine, siue Pipara, Marcomannorum Regis filia fuit, quam per pactionem concessa parte superioris Pannoniae, matrimonij specie accepit Gallienus: ex hac Salonianum alterum filium suscepit, quem in locum defuncti Cornelij filij sui, qui fuerat Caesar creatus, subrogauit. Consulito Trebellium Pollionem, & Sextum Aurelium Victo.
dd 5
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer