Full text: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

59.

Figure
Type: drawing

    AEMILIANVS Libycus, dux limiti Sarmatico in Moesia à Decio praepositus est, nec à Gallo submotus. is itaq; cũ Scythae, solertissimum latrocinandi genus, contenti tributo non essent, id pro cõcione suis militibus pollicitus est, si hostes vicissẽt. Pręmio accensi vicerunt. reuersus in Moesiam Aemilianus praemia persoluit. Hoc successu adeò gratus victori exercitui fuit, vt ab eo sit Imperator appellatus. ad hos motus opprimendos Gallus cum filio profectus non profecit. Aemilianus ad Senatũ scribit se Imperatorem lectum, promittit se Mesopotamiam, & Armenias recuperaturum, depulsurum vndiq; hostes. At verò prius quàm opus aggrederetur, qui in Alpibus erant milites Valerianum Imperatorem faciunt. tunc qui sub Aemiliano erant, ne ciuili bello, & cognato sanguine se inficerẽt, eum ob humilitatem generis trucidant: Valeriano, ob generis nobilitatem, & laudatiss. mores, sese dedunt. vixit Aemilianus annos 40. imperauit menses 3. Pom. Lae. Eutro. li. 9. Bap. Egn. Aur. Vict.
    VALERIANVS , maioris spei quàm fortunae, imperauit anno mundi 4216. à Christo nato 254. hic duplici nomine calamitosissimus extitit: tũ quòd à Sapore Persarum Rege victus acie (siue dolo suorum, siue eius imprudentia id acciderit) in captiuitate consenuit: tum quòd Gallienum filium reliquit, qui Caligulae ac Viteliis simillimus, Imperium contaminauit. Vixit Valerianus annos 70. imperauit 4. ante captiuitatem suam vnà cum filio. Quandiu captiuus vixit, Rex Sapor incuruato eo, pedem ceruici eius imponens, equum ascendere solitus est. Aurel. Vict.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer