Full text: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

58.

Figure
Type: drawing

    VIBIVS , seu Virius Gallus Hostilianus post Decium Imperator à militibus creatus est, anno mundi 4214. à Christo nato 252. hic cum Scythis foedus pepigit, non sine Romani nominis ignominia, tributum eis annuum pẽdens. tunc primùm respublica Romana iugum Scythicae seruitutis accepit. hinc Barbari insolentiores facti, nec tributo contenti, ingenti exercitu comparato, terra mariq; saepius irrumpunt: & Dardaniam, Thra ciam, Thessaliam, Macedoniam, & Helladam infestant. Scytharum exemplo alijhostes insurgunt: iam viscera Syriae penetrant Parthi, & Armenias fugato rege Tyridate occupãt. Interim pernitiosa pestis orbem peruasit, quae ex Aethiopia orta, per annos 15. terras propè omnes exhausit. prouenisse ex infelicibus Galli auspiciis visa est, vt qui proditione Imperium arripuisset, Christiani etiam dogmatis hostis erat. Ita Imperium Galli infaustum, rerum gestarum monimentis obscurum, clade generis humani memoriae traditum est. Hic cùm aduersus Aemilianum in Moesia Imperatorem factum proficiscitur, praelio victus, à suis militibus vnà cum filio Volusiano occiditur, annos natus 47. imperauit annos 2. Pom. Lae. Bap. Egna. Eutro. Orosi. li. 7. cap. 21.
    VOLVSIANVS , Galli filius, à patre Imperij consors factus, mortis item consors & socius fuit.
dd 4

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer