Full text: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

57.

Figure
Type: drawing

    M. IVL . Philippus, occiso Gordiano iuniore, ab exercitu Imperator declaratus, ad Senatum scripsit de morte Gordiani (nempe graui eum morbo periisse) & de suaipsius electione, postulans vt confirmaretur. Senatus, rem non planè intelligens, eum Imperatorem confirmat, anno mundi 4207. à Christo nato 245. fuit hic Arabs, humillimo ortus loco, patre nobiliss. latronum ductore. Misitheum primùm veneno sustulerat, Gordiani socerum, virum modestũ ac frugi, cuius consilio Imperium augebatur: deinde Gordianum occîdit. Huius tempore Scythae desciuerunt, contra quos Marinum misit, qui à militib. Imperator factus, ab eisdem occiditur: atq; iterum ab iis Decius Imperator creatur. Aduersus quem Philippus furens tendit, atq; à militi bus occiditur Veronae, medio capite supra ordines dentium pręciso: filius annorum 12. Romae necatur, qui à quinquennio nunquam risisse dicitur. Imperarunt annis 5. sunt qui hunc primum Imperatorem Christianum fuisse tradant, at perfidi mores obstant. Bap. Egn. Capi. in Gordiano iuniore.
    DECIVS missus à Philippo ad comprimẽdos motus Moesiacos, vt primùm prouinciam attigit, Imperator omnium consensu dicitur anno mundi 4212. à Christo nato 250. Hic ciuiles in Gallia motus sedauit, prius quàm ad vrbem rediret. Aduersus Scythas ad liberandas Thracias cum filio profectus, vnà cum filio perit, & loco, & fato aduersantibus, equo sedens, ne in manus hostium veniret, in paludem insiliit: nec cadauer vsquam inuentum est. imperauit annis duobus. vixit quinquaginta. inter optimos annumeraretur, si à cruciatibus Christianorum tem perasset. Pompo. Laetus.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer