56.
MAX. PVPIENVS
, & Clodius Balbinus, siue Albinus, à Senatu Imperatores creati sunt, & Gordians iunior Cęsar electus est: ídq; aduersus Iulij Maximini innatam crudelitatem. anno mundi 4201. à Christo nato 239. Albinus in vrbe manet ad componendam rempublicam, Pupienus foris Iulium Maximinum vincit. tandem ambo Romae à militibus occiduntur, cùm parum concordi inter se animo rempublicam administrarent: erant praeterea odio militibus, quòd à Senatu Imperatores facti essent. Imperarunt annum vnum ab obitu Maximini. Iulius Capit. Bap. Egn. li. 1.
GORDIANVS
13. annos natus Romae cum supradictis Imperatoribus, Maximo Pupieno, & Clodio Balbino, siue Albino, imperauit. hic Senatui, populo & militibus charus, tũ ob claritatem generis, tum ob peculiares animi dotes, cùm bellum aduersus insolescẽtes Persas per Misitheũ confecisset, Philippi prae fecti dolo interficitur. nec tamen fuit inulta optimi principis caedes: quicunque in eum coniurauerant, crudelibus afflicti suppliciis interierunt. huius successibus cùm posset Persicum nomen deleri, Philippi insidiae obstiterunt. fuit hic maioris Gordiani ex filia nepos. imperauit annos sex, quinque solus, vnum cum Pupieno & Balbino. dixit aliquando,
miserum esse Imperatorem, nempe apud quem vera ferè reticeantur.
Consulito Iul. Capitol.