Full text: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

54.

Figure
Type: drawing

    AVREL . Alexander Seuerus, ab Heliogabalo adoptatus, post eum imperauit anno mũdi 4185. à natiui. Christi 223. à ptima pueritia bonis artibus imbutus, pius, mansuetus & liberalis extitit: Christianis fauit: vetuit ne mulieres vulgato corpore matrẽ illius Mammeam salutarent. in pretio habuit Vlpianum, & tanquam tutorem. bonorum principum vitam versibus descri psit. Fures valde persecutus est, quos inimicos reipub. dictitabat. cum solus accumberet, librum ad mensam habebat: quando conuiuas habebat, aderat Vlpianus atq; aliquot alij, quorum doctis sermonibus ac disceptationibus recreabatur inter epulas. aduersus Parthos, quos vicit, exercitum duxit, habens milites tantae grauitatis & modestiae, vt quacunq; iter facerent, Senatores esse dicerentur, non milites. Ad Alexandri magni mores sese compo nebat, cùm eiusdem nominis esset, imò & exuperare satagebat, inquiens multum interesse debere inter Romanum Alexandrum, & Macedonem. clamabat saepe, atq; per pręconẽ proclamari iubebat, cùm aliquem emendaret, Quod tibi fieri non vis, alteri ne feceris. Tan dem factione militari vnà cum matre in tentorio necatur. vixit annos 29. imperauit 13. Ael. Lãpri. & Herodi. li. 6.
    MAMMEA , mater Alexandri Seueri, à quibusdam dicitur Christiana fuisse, & ab Origene edocta. haec filium eò coegerat, vt quae mensae superessent edulia, quamuis permodica, altera vice apponerentur. Aurel. Vict. Ab. Vsper. Euse. li. 6. cap. 16.
dd 2

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer