53.
OPILIVS
Macrinus obscuris parentibus ortus, Maurusij generis, proditor, & necis Caracallae cõscius, imperat anno mundi 4180. à Christo nato 218. vnà cum Diadumeno filio formosissimo. hic Artabano Parthorum Regi grauiter necẽ suorum ciuium vindicanti, quos occiderat Caracalla, primò restitit: postea missis legatis petiit pacem, eam libentianimo, interfecto Caracalla Parthus concessit. Inde cum se Antiochiam: recepisset, ac luxuriae operam daret, iustam causam necis suae praebuit exercitui, ac Bassiani, vt putabatur, filium sequendi, id est Heliogabalum. fugiens itaq; cum filio in vico quodam Bithiniae occiditur: caput eius ablatum ad Heliogabalum perfertur. Iul Capito. Ael. Lam. vixit annos 50. imperauit menses 14. cuius caput amputatum ad Heliogabalum est perlatum.
M. AVRE
. Anto. Bassianus Varius, Heliogabalus, victo Opi. Macrino imperat anno mundi 4181. à Christo nato 219. fuit hic impurus, superbus, crudelis: honores & dignitates contulit in aurigas, mimos, histriones. cùm omnia sordidè ageret, iniretúrque à viris, statim milites facti poenituit: quare in Alexandrum, Heliogabali consobrinum inclinauere animos: tandémq; Heliogabalum, cum matre & satellitibus, interficiunt, operam etiam dante Alexandri matre, quae militibus clam pecunias dabat. tractum est cadauer per Circi spatia priusquam in Tiberim praecipitaretur. Ael. Lamp. in Helioga. Herodianus li. 5. vixit annos 18. imperauit 4.