52.
M. AVREL
. Antoninus Bassianus, dictus Caracalla, Seuero patri succedit, imperátque anno mundi 4174. à Christo nato 212. hic Lugduni genitus est, dictúsque Bassianus ex aui materni nomine: Caracalla autem, quòd cùm è Gallia vestem plurimam deuexisset, talarésque caracallas fecisset, coëgerit plebem ad se salutandũ talibus indutam caracallis. Antoninus porrò dictus est in honorem M. Antonini Imperatoris. Hic simulatque imperauit, fratrem ex patre, Getam nomine, falsò criminatum occidit ipse in gremio matris eius. Papinianum etiam Iurisconsultissimum occidi à militibus iussit, complurésque alios. In summa, nullo in pretio apud populum fuit, etiamsi vestes dedisset, & thermas nominis sui, id est Antonianas, eximiè fabrefactas, extruxisset. fuit patre duro crudelior, in eúmque contumax, cibi & vini auidus, praeter milites praetorianos omnibus castris exosus, Alexandri Magni admirator, quem, collo in laeuum humerum detorto, reddere, & eius nomine vocari cuperet. Alexan drinorum dicacitatem vltus est ingenti eorum caede: Persas dolo magis quàm virtute fudit. Cùm Carris iter faceret, apud Edessam secedens ad onus ventris leuandum, à milite, qui quasi ad cu stodiam sequebatur, occisus est anno imperij 6. aetatis 43. Herodian. lib. 4. Egna. li. 1. Eutr. lib. 9. Aurel. Vict. Aelius Spart.
IVLIA
, quae erat Caracallae nouerca, eiusdem etiam vxor fuit. nam cùm esset pulcherrima, & quasi per negligentiam se maxima corporis parte nudasset, dixit Caracalla,
Vellem, si liceret:
at respondit haec,
Si libet, licet: an nescis te Imperatorem esse, & leges dare, non accipere?
tunc nuptias celebrat, eíque copulatur, in cuius gremio, eiusdémque filium nuper confoderat. Ael. Spartian.