Full text: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

47.

Figure
Type: drawing

    L. ANNIVS , Antoninus, Verus, aliàs etiam dictus L. Aelius Commodus, Verus, qui cum fratre & socero M. Anton. Philosopho, eiusdem fratris benignitate, imperauit, neque inter bonos, neq; inter malos principes ponitur. hic contra Parthos à fratre missus, qui tum primùm post victoriam Traiani rebellaue rant, Antiochiae & circa Armeniam agẽs, multa per duces, & ingentia patrauit. Seleuciam Assyriae vrbem nobilissimam cum 500000. hominum cepit: Parthicum triumphum reuexit: cum fratre, eodémq; socero, triumphauit. Deinde cum fratre ad Marcomannicum bellum profectus, in itinere periit apoplexia, sedẽs cum fratre in vehiculo. Ingenij fuit parum ciuilis, reuerentia tamen fratris nihil vnquam atrox ausus. erat enim solus frater Imperator à Senatu dictus. obiit anno Imperij fratris, & sui, 11. tunc M. Antoninus solus tenuit Imperium: ij autem fratres dicuntur, non quòd sint iisdem parentibus prognati, sed, quatenus licet mihi ex autoribus historicis colligere, quòd M. Antoninus sorori huius primùm nupserit: tũ etiam quòd ambos adoptarat Imperator Antoninus Pius: vel potius quòd ex eadem matre nati sint.
    LVCILLA , filia M. Antonini Philosophi, nupsit L. Annio Antonino supradicto: quanquam ex voluntate Imperatoris Adriani debebat hic L. Annius Anto. in vxorem accipere Fausti nam, Antonini Pij filiam: verùm cùm minimè congrueret amborum aetas, nupsit potius Faustina M. Antonino Philosopho. Iul. Capi. in vita Veri principis, qui vnus & idem est cum hoc L. An. Ant. Vero, cuius nunc meminimus: qui filius fuit L. Ceionij Commodi, de quo paulò ante tractauimus.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer