Full text: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

6.

Figure
Type: drawing

    SALVATOR noster IESVS Christus, verus atq; vnicus Dei filius secundum essentiam diuinam, natus est ex Maria virgine, quemadmodũ ei in Nazareth Angelus Gabriel praedixerat, anno mundi 3962. imperij Augusti 42. ab vrbe Roma condita, 752. Olympiade 194. anno regni Herodis Ascalonitae 35. Natus est autem cooperante Spiritu sancto, in Beth-leem, ciuitate Iudaeae. Porrô simulatq; natus est Christus, pannis eum inuoluit virgo mater, & reclinauit in praesepio, quia non erat ei locus in diuersorio. Et pastores erant in regione eadem vigilantes, & custodientes vigilias noctis super gregem suum. Et ecce Angelus Domini stetit iuxta illos, & claritas Dei circunfulsit illos, & timuerunt timore magno: & dixit illis Angelus, nolite timere: ecce enim euãgelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo: quia natus est vobis hodie Saluator qui est Christus Dominus, in ciuitate Dauid, & hoc vobis signũ: Inuenietis (in quit) infantẽ pãnis inuolutũ, & positum in praesepio. finita legatione, subitò facta est cum Angelo multitudo militiae coelestis, laudantium Deum & dicentium, Gloria in altiβimis Deo, & in terra pax hominibus. Porrò vt discesserũt ab eis Angeli in coelum, pastores locuti sunt adinuicem: Transeamus vsq; Beth-leem & videamus quae nuntiata sunt: statim itaq; profecti, inuenerũt puerum cum Maria matre positum in praesepio: & omnes qui haec audierunt mirati sunt. Maria autem conseruabat omnia verba haec, conferens in corde suo. Et reuersi sunt pastores glorificantes & laudantes Deum. Luc. 1. & 2. cap. Haec autem facta sunt anno 42. imperij Octauij Augusti, vt praedictum à me est.
aa 2
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer