Full text: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

29.

Figure
Type: drawing

Note: Further links to external Census database:

  · Census ID10057643: »Sestertius of Galba / Roma (RIC 240)«


    SERGIVS Sulpitius Galba, Romae post Neronẽ imperat anno mundi 4030. à Christo nato 68. Hic nullo gradu Caesares contingebat, nam horum familia, siue progenies in Nerone defecerat: nobilissimus tamen erat, magnáque & vetere prosapia. Antequàm imperaret mula fertur peperisse. Hic cùm Praetor esset, elephantos funambulos edidit ludis Floralibus. Maiore ab initio fauore quàm laeto successu, septimestre imperium tenuit annos natus circiter 80. priuata eius vita insignis fuerat militaribus & ciuilibus rebus. Tandem auarum, saeuum, pigrum se praestitit: atque inuisus omnibus, in medio foro, insidiis Othonis iugulatur: nam cùm subinde iactaret se legere militem, non emere consuesse, eo nomine omnes milites exacerbauit. sed maximè fremebat superioris Germaniae exercitus fraudari se praemiss: quare statim legationem ad prętorianos cum mandatis destinant: displicere inquiunt Imperatorem in Hispania factum, eligerent ipsi quem cuncti exercitus probarent. quamobrem ascitus Otho eum trucidari curauit. Vide Sueto. in Galba, Eutro. lib. 7. Bap. Egna. li. 1.
    LEPIDA vxor fuit Galbae Imperatoris, qua amissa, duobúsq; ex ea filiis, remansit in coelibatu: neque solicitari vlla conditione amplius potuit, ne Agrippinae quidem matris Neronis, viduatae morte Domitij Aenobarbi, quae maritum quoq; adhuc necdum coelibem Galbam, adeò omnibus solicitauerat modis, vt in conuentu matronarum correpta iurgio, atq; etiam manu pulsata sit à matre Lepidae. Sueto. in Gal.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer