245.
FRANCISCVS
Francisci Regis filius primogenitus, natus anno D. 1517. Franciae Delphinas indole verè regia, & praesumptis à natura virtutis omnis heroicae egregiis principiis artium (quae liberalem Principem decent) praecipuè verò militaris disciplinae studiosissimus, spẽ de se dedit mirabilem. Sed dum contra hostilia Caesaris arma Massiliam versus, expeditionem parat, Lugduni obiter considens, veneno necatus est à Sebastiano quodam Montis Cuculli Comite, qui compraehensus, veneficiúmq; non diffessus, neq; secleris conscios, poenas luit, in quatuor partes membratim helciariis equis distractus. Hic Princeps ad hunc modum veneno intus cruciante malè affectus, ardore ta men adeũdi ad Prouincialia bella patris, vix Turnonẽ perlatus, magno omnium moerore expirauit, anno suae aetatis 20. mense Augusti, 1536. Vide Chro. Fran. & Paulum Iouium.
CAROLVS
Aureliae Dux, Regalium liberorũ ex Francisco Franc. Rege natu minimus, adolescens fuit perhumanus, liberalis, & magnanimus, praebito iam de se heroicae magnanimitatis exemplo, in expugnatione Iuodij, oppressione Arluni, Viretonij, ac Luxemburgi, omniúmque locorum, castrorum, & arcium circum circa inuasione, munimento, confirmatione, pręsi dio, & commeatu. Anno 1542. Bellicosissimus hic Regis filius, in florentissimo dilectae iuuentutis decore, acutissima febri praeproperè extinctus est anno 1545. Vide vt supra.