Full text: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

244.

Figure
Type: drawing

    AENOBARBVS , vulgò Barbarossa vocatus, Rex Algerij, Christiana matre natus, à pueritia per inopiam vrgentem apud Hispanos importandis venùm caseolis, aliísque id genus opsoniolis victum sibi quaerere coactus est. Ex hoc Pirata factus, non mediocriter rem auxit: comparatáq; perditissimorum hominum manu, per vim ac insidias, Algerij in Mauritania Regnum occupauit. Mox Turcarum Principi foedere iũctus, mari tima praelia feliciter gessit. Hispanias infestauit, Tuneti Regem sedibus expulit: qui tamen paulò pòst à Carolo Augusto v. est restitutus: neq; enim tanta erat Aenobarbi Piratae potentia, vt Imperatori obsistere posset. Eius etenim potentia soli Turcarum adminiculo nitebatur. Vide Paulum Iouium & Gazzo.
    MVLEASEM suo Tuneti Regno per Barbarossam expulsus, mox per Carolũ Caesarem v. fuit restitutus, anno 1535. Qui anno deinde 1541. huius Muleasem fretus auxiliis, Barbarossam Algerij Principatu frustra deturbare conatus est, traiecto eam in spem Libyco mari, & ciuitate cincta obsidione. At oborta statim tempestate, imbribus densis, & continuis, & ventis colluctantibus, Algeriani occasione arrepta, & fauenti sydere adiuti, eruperunt impetu magno, castráq; Caesaris assiduis iactata calamitatibus, frigore, siti, & fame debilitata, & pluuiarum inunda tionibus stagnantia diripuerunt, Caesare ab obsidione depulso non citra insignem iacturam, cum rerum, tum Illustrium hominum, Ducum exercitus, strenuorúmq; militum, & instructissimę classis. Tãta verò, & tam infesta Caesari tempestas saeuiit eodem anno circa principium Octobris. Vide Gaz. & Iouium.
qq
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer