Full text: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

243.

Figure
Type: drawing

    HENRICVS Albretius illustrissimus Nauarrorũ Rex, Francisci Valesij Regis Christianissimi fidus belli comes, eíque semper intimus fuit: cum quo etiam aduersus Caesarianos ad Pa piam strenuè dimicans, captus est. Hic literas, literatósque semper impensè coluit: Margaritam principem omnium longè illustrissimam, praedicti Regis Valesij sororem vxorem accepit: ex qua filiam vnicã suscepit inclytam nobilissimi, simul ac magnanimi Vindocinensium Ducis vxorem.
    MARGARITA Heroinarum omnium in toto orbe facile Princeps, pietate ac doctrina prae caeteris omnibus celebris, Fancisci Valesij soror illustrissima, primùm nupsit Alenconio Duci, ex quo nullos peperit liberos: post cuius obitum nupsit secundò, ac in virum accepit illustrissimum Regem praedictum, Henricum Albretium: cui splendidissimam forma ac moribus filiam peperit, nomine Ianam: quae in coniugem data est clarissimo, simul ac humanissimo Vindocinesiũ Duci. Migrauit autem Heroina Margarita ex hac in alteram quam praeoptabat vitam, anno Domini 1549. Vide Chro. Fran. Caeterùm, vt de eadem Margarita hoc vnum addam, quisquis sanè, huius Margaritę seu perlustris vnionis splendorem tentat animo perlustrare, atque oculis, etiam si perspicacissimis, assequi, eadem certè opera diductis ciliis in splendidissimum, simulac ardentissimum solem recta ac illaesa acie contendat.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer