Full text: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

242.

Figure
Type: drawing

    PETRVS Aloysius, Alexãdri Farnesij (qui postea ad Pontificatum euectus, Pauli tertij nomine innotuit) filius, opera parentis Parmę & Placentiae Principatũ consequutus, cùm immodico Placentinae vrbis exornandae studio, edixisset ditionis suae Comitibus, caeteraeq́; nobilitati, in eam vsq; diem in villis suis ca stellísve agere assuetis, vt Placentiam domicilium suum transferrent: aegrè id illis ferentibus (vt pote qui sub Pontificum imperio, summae semper libertati assueuerant) nonnullos non infimae autoritatis, qui imperium suũ detrectabant, exilio mulctauit, bonáq; eorũ fisco adiudicauit. Qua occasione irritatis nobilium animis, illorum coniuratione circũuentus, in arce Placentina multis vulneribus obtruncatur: mortuíque corpus in publicum protractũ, cõcursu plebis foedè discerpitur, anno nostrae salutis 1547.
    HIERONIMA Vrsina, Romanę castitatis matrona, vni cúmq; vittutis omnis exemplar, Petro Aloysio nupsit, Alexandri Farnesij (qui postea Pontifex creatus, Pauli Tertij nomen adsciuit) filio: cui pręter Victoriam filiam, Vrbinatium Duci iam elocatam, quatuor liberos mares peperit, totidem aetatis nostrae lumina: quorũ duos hodie omni disciplinarum genere ornatissimos, rarissimo exemplo, in Cardinaliũ ordinem videmus cooptatos, Alexandrũ nimirum, & Raynutiũ Farnesios, ambos amplissimo legatorum munere, illum apud Auenionenses, hunc in Flaminia fungẽtes. E reliquis duobus, Octauius Parmẽsiũ Dux, militaris gloria imprimis illustris, & Caroli quinti gener, remotissimos orbis Christiani angulos nominis sui splendore impleuit. Horatius verò Castri Dux, generosi animi iuuenis, & in adeũdis periculis prorsus intrepidus, hoc ipso anno incredibili apparatu, Henrici Regis filiã cõiugẽ sibi adsciuit: nemini fortitudinis gloria cessurus, nisi nimia hominis virtus, ad manifesta peri cula incautius impulsum, praematura nece eũ nobis praeripuisset.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer