Full text: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

241.

Figure
Type: drawing

    FRANC . Sfortia secundus, Mauri filius, Dux vltimus Mediolani, anno Salutis 1523. à Prospero Colonna, generali Duce copiarum Caroli quinti Imperatoris & Leonis decimi Ponti ficis, atq; ab vniuerso Senatu Tridenti, vbi morabatur, ad Mediolanensem principatum reuocatus est. Nõ multo antè ipse populus à Gallo Rege deficiẽs, Regium Pręsidem Lautrec omnésque Gallos milites, quòd insolẽter viuerent, vnanimiter expulerant. Receptus est summo cum gaudio, & applausu incredibili. Anno verò Salutis 1534. Christiernam Daniae Sereniss. Regis filiam summo Imperatori neptem, vxorem duxit. At post fatales dolores & fugam, populíq; sui graues querelas, ob aurum Caesari persoluendum, longa alterius oculi aegritudine praegrauatus, quem & amisit, die 24. Octobris 1535. decessit, suos relinquens Caesareis Praefectibus expilandos. Eo exenterato cor subaridum & inflatum repertum est. Vide Supplem. Chro. & Gazzo.
    CHRISTIERNA Sereniss. Daniae Regis filia, Carolo quinto Caesari, ex sorore neptis, anno Salutis, quo supra, Franc. Sfortiae hoc nomine secundo, & vltimo Mediolanensium Duci, matrimonio iuncta est, applausu sanè incredibili. Verùm, tum ob perlongam viri aegritudinem, in qua & oculum perdidit, tum quòd populum vexari ac expilari cerneret, tum demum ob Imperij breuitatẽ, quandò paulò plus anno principatum tenuit, hae nu ptiae parùm illi laetae fuerunt. Nam pullis, lugubribúsque cooper ta vestibus, gemens ad patriam remeauit: postea nupsit Antonio Lotharingiae Duci. Vide autores quos supra.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer