239.
SOPHI
nomine Tammas, Persarum Rex potentiss. vrbe Tauris, ac parte regni pulsus à Solymano anno D. 1534. Punicis artibus voluit hostem circun uenire: nã cùm viribus esset infe rior, fingens longius aufugere, perduxit Solymanum in loca inuia, ac praerupta, Turcísque ipsis incognita, vnde vix egredi potuerit Solymanus, hostẽ 8. dies prosecutus. Porrò Sophi per vias quasdam sibi notas iter faciẽs, partem exercitus, nempe 60000. hominum armatorũ, transmisit: Taurínque vrbem, media nocte aggressus, recuperauit, omnibus qui in ea erant Turcis trucidatis. erat autem haec vrbs Turcicis thesauris non minimis, atque armis aucta & ornata. Solymanus itaque subito quaqua via pedẽ referre coactus est, séque in suae ditionis castellũ quàm citissimè recipere. Anno autẽ 1549. Solymani primogenitus ad Persas defecit, quòd fratrem suũ à patre in Imperio praeferendũ praesen tiret. coacto itaque exercitu Persico, in patrẽ insurgit, locáq; paterna, Persis finitima oppugnat. tum verò pater cum 500000. mi litũ eò profectus Persas metu perculsos retrocedere cogit: sed incensis à Persis villis, pagísq; omnibus quacunq; dierum 5. spatio profugiebant, ad tantam rerum penuriã adactus est Solymanus, vt 100000. suorum peste ac fame extinctis, reuerti sit coactus. hu ius Tammae frater germanus Helcas, ad Solymanum trãsfugit, cuius hortatu bellum renouatũ est, qui cùm eius belli Dux esset, vt perfidiae poenas daret, ad Persicum sinum est interceptus. Caeterùm ipse Sophi roseo vultu, vegetísq; oculis dignam Imperio faciem praefert, equitandi, & sagittandi peritiss. conatúrque in Oriẽte Imperium reparare: aegregiísque factis maiorum suorum gloriam reuocare. Vide Iou. Munst. & Cario.
VXOR
Sophi speciosissima, more quidem antiquarum Heroinarum incedit, omni cultu ac mundo muliebri ornatissima.