Full text: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

237.

Figure
Type: drawing

    FRANCISCVS Valesius Galliarum Rex clarissimus, literarum atque adeò liberaliũ omnium studiorũ (quae superiorũ Principum incuria diu neglecta iacuerant) vnicus Mecoenas & singularis instaurator extitit. Celeberrimam Parisiorum Acade miam, conductis amplissimis stipẽdiis trium linguarũ aliarúmque disciplinarũ professoribus, & frequentiorem reddidit, & ornatiorem. Quid multa? ea cura, eóque animi conatu in hanc rem incubuit, vt Patẽs literarũ non immeritò debeat appellari. Neque verò rei militaris gloria inferior fuit: cuius non obscura indi cia prae se ferunt praeclara aliquot ab eo conscripta de disciplina militari volumina. Post haec rebus plerisque iam felicissimè gestis, Allobrogum Ducatum & bonã Subalpinę regionis partem, quorum ius tum morte Margaritae Borboniae auiae suae, Philippi Ducis vxoris, tum ex testamento Comitis Narbonensis Prouinciae ad se deuolutum contendebat, finibus suis adiecit. Denique suis Landrisij à Caesare obsessis, iámque ad extremã rerum omnium penuriam redactis, suppetias tulit, recentíque in hostis conspectu inuecto commeatu, ad eam consilij inopiam Caesarem redegit, vt abiecta spe potiundi oppiduli, obsidionem soluere fuerit coactus.
    LEONORA Philippi Archiducis filia, & Caroli quinti Imperatoris soror natu maxima, primùm Emanueli Lusitanorũ Regi nupsit: eóque è viuis sublato, anno 1530, Francisco Valesio Regi secundis nuptiis coniuncta, non parum ad sedandas viri fratrisque discordias momenti attulit: eodémque anno regni diadema accepit.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer