Full text: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

235.

Figure
Type: drawing

    MARIA , Philippi Archiducis Austriae, & Ioannae Reginae Hispaniarũ filia, & Caroli quinti Imperatoris soror, nupsit admodum puella Ludouico inferioris Pannoniae Regi, qui in ipso statim adolescẽtiae suae limine, anno 1527. cùm aduersus Turcas infeliciter pugnasset, fuga sibi salutem quaerens, in palude quadam interiit, superincumbentis equi pondere suffocatus. Cuius memoriae tãtùm tribuit Maria, vt nulla vnquàm ratione adduci potuerit, vt aut ad secundas nuptias animum adiiceret, aut vestem lugubrẽ cultu amoeniore mutaret. Nec multò pòst à Carolo fratre inferioris Germaniae gubernaculis admota, strenuè inprimis munus sibi creditũ obiuit: multáq; Caesare absente bella Gallis, Sicambris, & Menapiis partim vltro intulit, partim ab illis illata sustinuit. In omni denique vitę ratione virilem potius, quàm muliebrem, animum prae se tulit, à principũ mulierũ deliciis prorsus abhorrẽs. Tandẽ vt nominis sui memoriae cõsuleret, in Eburonũ, & Namurcẽsiũ finibus oppidũ egregiè munitũ con didit, quod de nomine suo Mariae. Burgum voluit appellatum.
    CATHERINA , quarta Philippi Archiducis Austriae filia, nupsit Ioanni Emanuelis Lusitaniae Regis filio, qui hodie regni eius sceptra tenet, quem & quatuor liberorum Emanuelis, Philippi, Mariae, & Isabellae parẽtem fecit. Haec praeter insignem formae venustatem, eruditionis nomine in primis commẽdatur, aliis etiam virtutibus, regia matrona dignis, egregiè dotata.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer